Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ideo enim terris frumenta credimus, ut cum usuris credita recipiamus: ideo in uineis labor maximus ponitur, quia homines spes uindemiae consolatur: ideo negotiatores thesauros suos emptionibus uacuant, dum uenditionibus sperant esse cumulandos: ideo nauigantes uitam uentis ac tempestatibus credunt, ut spebus uotisque potiantur. et quid plura ? pax quoque inter feras ac barbaras gentes spe innititur et fide adstipulante firmatur. latrones quoque ipsi et sanguinarii fidem sibi inuicem non negant et quae promiserint mutuo seruaturos esse confidunt. totum denique, ut dixi, inter homines spebus agitur. solus deus est de quo desperatur: cumque elementa ipsa et naturam mundi dominus noster fidelem fecerit, illi tantum prope ab omnibus non creditur, qui solus fecit ut rebus omnibus crederetur.

XIII. Sed dici forte hoc loco possit, quod rebus suis utantur homines non esse infidelitatis interdum sed necessitatis, neque deo non credere religiosos sed uitae atque usui necessaria reseruare; multos enim sanctorum hominum a summa dispensandarum opum perfectione aut sexu nonnumquam aut aetate aut ipsa infirmioris corpusculi inbecillitate prohiberi.