Ad Ecclesiam Libri IIII
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
inuident itaque saluti suae animasque proprias, quae uocantur ad caelum, terrenis ponderibus in terram premunt. mens enim thesaurizantis thesaurum suum sequitur et quasi in naturam terrestris substantiae demutatur, nec solum nunc sed etiam in futuro atque perpetuo. nam cum, ut Scriptum est, ante hominem uita pariter ac mors sint et ad quod uult manum porrigat, necesse est ea unusquisque hominum in aeternitate possideat, quae hic quasi manu sua ipse peruaserit, uoluntatique ac sententiae suae deditus his in futuro adhaereat condicione, quibus hic adhaesit affectu.
IL Sed uidelicet immunes se ab hoc piaculo quidam putant, qui fortasse aurum ac facultates suas in terra non habent et [*]( , 3 Act. 4, 32 18 Matth. 16, 2-) [*]( 1 eximię formę tuę B 2 diuinorum apicum] hoc loco egregie fulcitur Hartelii coniectura de gub. I 43 ex qua apices pro rapices scripsimus 4 post cor A in mg. m. 2 unum, quod et p habet 9 propalisque 8. u scr. 0 m. 2 AB 13 lactaosis (lie) B sed sis m. rec. 16 specibus s. i scr. u m. 2 Å 24 ut Å: ad B & s. scr. m. 2 ut Å 29 immune esse B 30 habet B )
et ideo effeetus spiritalium rerum atque uirtutes uis sacrae locutionis expressit. scilicet ut, quia cupiditati et auaritiae terrena atque tartarea, misericordiae autem ac largitati caelestia ac sempiterna debentur, idcirco diuersitas terreni et caelestis thesauri posita est, ut qui cupiditati et auaritiae thesaurizarent in inferno se opes locare cognoscerent, qui uero misericordiae et humanitati caelestes thesauros praeparare gauderent. loca itaque thesaurorum de meritis thesaurizantium nominauit; ibi enim dicuntur esse iam thesauri, ubi sunt thesaurizantes futuri.
III. Sed austera forsitan uideatur esse sententia cunctos aequaliter ad perfectionem uocans et una omnes lege conpellans, cum utique non sit uniuersorum una conditio. rectissime quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo uelint uiuere, omnes id agere deberent, ut uitam participare possint, quia inconsultissimum ac stultissimum est id quosdam agere, ut quod affectu ac uoto uolunt, id ipsum re atque actu nolle uideantur.
sed tamen uideamus eam maxime Ghristianorum, id est filiorum tuorum partem, quae certis rerum inpedimentis et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum uinculis a perfectione reuocatur. ac primum in hac parte illi, opinor, sunt, qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes [*]( 4 Matth. 6, 19 ) [*]( 6 intellegi s. e syll. paemdt. scr. i m. 2 A intellige B 11 Cut delendum uidetm\' Haimius fort. recte 13 eat punct. et s. scr. sit m. 2 A 19 anstera s. a priore scr. h m. 2 A forsitam AB. 21 conditio B et ante ras. A 22 quidem ex quidam corr. m. 2 B 23 possent ex possint corr. m. 2 A ) [*]( 15* )
quod si ita est, omnia absque dubio pietas mali causa est, neque in ea sensus sunt affectuum bonorum sed incentiua uitiorum. et ubi illud sacrum diuinae auctoritatis oraculum: pietas ad omnia utilis est? hoc enim modo non solum non ad omnia utilis sed paene in omnibus insalubris. si enim generatrix cupiditatum est, plus in se multo malorum continet quam bonorum secundum illud scripturae sacrae: