Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

uidens igitur scriptor ille, quem diximus, graues atque multiplices Christianorum paene omnium morbos atque a cunctis in ecclesia positis non solum non postponi omnia deo, sed prope cuncta praeponi —: nam et ebriosi in ebrietatibus deum spernere uidentur et cupidi in cupiditate et impudici in libidine et cruenti in crudelitate, et in his omnibus paene omnes, atque hoc eo grauius, quod non solum haec per scelus atrocissimum diu admittuntur, sed ne postea quidem per paenitentiam corriguntur, maxime cum etiam in his, qui paenitentes esse dicuntur, nomen sit magis paenitentia ipsa quam fructus, quia parum sunt rerum uocabula ipsas res non habentia et nihil uirtutum uerba sine uiribus.

plurimi namque ac paene cuncti et rerum abnndantes et conscii criminum ac flagitiorum suorum non modo ea quae admiserunt exomologesi ac satisfactione, sed ne hoc quidem, quod facillimum est, donis saltim ac misericordiis redimere dignantur, atque non solum id in prosperis neglegunt, sed, quod multum inreligiosius, in aduersis, non solum incolumes, sed etiam deficientes. tanta incredulitas est hominum et tam grauis infidelium languor animarum, ut cum multi maximas opes heredibus, interdum etiam extraneis derelinquant, hoc [*]( 1 aut mollissimi B 5 agit (sc. deus) Rittershusius 7 tempori ex tempore B corr. m. 2 13 inpudici ex incopidi B eorr. m. 2 p 13 crudenti sed d punct. B 16 penitentiam B ut paulo post penitentes corriguntnr ex correguntur B corr. m. 2 18 pquitentia ipsa B poenitentiae p paruum alt. u punct. B 20 habundantes B 21 ea quse] eaq: B admiserunt ex admisera int B eorr. m. 2 22 exomologesi B et coni. Rittershusius in exomologesi p 23 redemere B 25 multum == multo ut IIIl 62 incolomes B 28 derelinquunt B )

220
solum se putent perdere, quod pro spe sua dederint ac salute. et quidem istud licet in omnibus fere graue sit, praecipue in his tamen, quos in consimili crimine infidelitatis etiam professio sanctitatis accusat. sed idem morbus hic non saecularium tantum est, sed eorum etiam, qui sibi nomen religionis usurpant.

— et ideo uidens ille qui scripsit commune esse hoc malum prope uniuersorum labemque hanc non ad mundiales tantum homines, sed etiam ad paenitentes atque conuersos, ad uiduas quoque iam continentiam professas atque ad puellas in sacris altaribus consecratas, quodque, ut ita dixerim, prope inter monstra reputandum est, ad leuites etiam ac presbyteros, et quod his feralius multo est, etiam ad episcopos peruenisse, ex quibus multi, quos supra dixi, sine affectibus sine pignore, non familias non filios habentes, opes et substantias suas non pauperibus non ecclesiis, non sibi ipsis non denique, quod his omnibus maius est ac praestantius, deo, sed saecularibus uel maxime et diuitibus et extraneis deputarent, factus est in corde ipsius, sicut scriptum est, zelus domini quasi ignis ardens.