Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
uidens igitur scriptor ille, quem diximus, graues atque multiplices Christianorum paene omnium morbos atque a cunctis in ecclesia positis non solum non postponi omnia deo, sed prope cuncta praeponi —: nam et ebriosi in ebrietatibus deum spernere uidentur et cupidi in cupiditate et impudici in libidine et cruenti in crudelitate, et in his omnibus paene omnes, atque hoc eo grauius, quod non solum haec per scelus atrocissimum diu admittuntur, sed ne postea quidem per paenitentiam corriguntur, maxime cum etiam in his, qui paenitentes esse dicuntur, nomen sit magis paenitentia ipsa quam fructus, quia parum sunt rerum uocabula ipsas res non habentia et nihil uirtutum uerba sine uiribus.