Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

et ideo, si profectus est in lectione et habet quisquis ille est quod potest instruere lecturos, quid ei cum uocabulo, quod iuuare non potest curiosos? ita ut dignissime huic inquisitori angelicum illud respondeatur: patriam quaeris an mercennarium? cum enim nullus sit profectus in nomine, qui profectum in scriptis inuenit superflue nomen scriptoris inquirit. causae ergo, ut dixi, ista sufficiunt.