Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
sed requirit forsitan aliquis quis ille auctor sit, si apostolus non est, et utrum suum libellis ipsis an alienum nomen inscripserit. uerum est: potest hoc quidem quaeri et recte quaeritur, si inquisitio ualet ad fructum aliquem peruenire. ceterum, si infructuosa est, quid necesse est ut laboret curiositas, cum profectum curiositatis non sit habitura cognitio? in omni enim uolumine profectus [*](1 hanc epist. in uno tantum cod. Paris. 2785 (B) seruatam et prae.) missam esse libris ad ecclesiam in Sitz.-Ber. p. 37 monuimus; quare adiecimus uarias scripturas editionis principis (jp) Joh. Sichardi Bas/Ueae 1528; qui ex quo codice textum sumpserit non liquet INCIPIT EPISTOLA SALUIANI AD SALOHip B 2 Domino-Sainianus om. p 3 filio et patri p ... 5 Jcaritas B 6 quo∗dam B . facti B 9 apogrifa B atque habeo (corr. ex hebeo m. 1) B, ita ut debeo p 10 iudioaa ita B m. 1 ita iudicas B conr. m, » rec. existimes Halmius: eatimes B aestimes edd. 14 apogrifi stili suspitionem B, paulo post apocrifa 15 neuterici (stc) dispu* tationes (sic) B 22 peruenire sed re in ras. B )
et ideo, si profectus est in lectione et habet quisquis ille est quod potest instruere lecturos, quid ei cum uocabulo, quod iuuare non potest curiosos? ita ut dignissime huic inquisitori angelicum illud respondeatur: patriam quaeris an mercennarium? cum enim nullus sit profectus in nomine, qui profectum in scriptis inuenit superflue nomen scriptoris inquirit. causae ergo, ut dixi, ista sufficiunt.
sed quia tibi, o mi Saloni, decus nostrum atque subsidium, negare nihil possumus, euidentiora dicemus. tria sunt quae in libellis istis, de quibus loquimur, quaeri possunt: cur is qui scripsit ad ecclesiam scripserit et utrum alieno nomine an suo: si non suo, cur alieno, et si alieno, cur Timothei potissimum nomen quod scriberetur elegerit. igitur ut libelli ad ecclesiam scriberentur, haec causa est.
scriptor ille, ut etiam scripta ipsa testantur, habet hunc in se cultum atque affectum dei, ut deo nihil praeponendum putet, secundum illud scilicet domini nostri dictum, quod ait: qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus. quamuis dictum hoc tepidissimi ac neglegentissimi quique homines solo tantum persecutionis tempore putent esse seruandum.
quasi uero ullum omnino tempus sit, quo praeferri aliquid deo debeat, aut qui persecutionis tempore pretiosiorem omnibus rebus Christum habere debet reliquo omni tempore habere debeat uiliorem. quod si ita est, amerem dei persecutioni debebimus non fidei, et tunc tantum pii erimus, quando nos impii persequentur, cum utique aut maiorem aut certe non minorem tranquillis quam asperis rebus affectum domino debeamus.
quia et hoc ipso a nobis plus debet diligi, quia nos a malis [*]( 5 Tob. 5, 17 18 Matth. 10, 37 ) [*]( 1 et B m. 2 m mg. 8 quod Pithoeus: quos B/p 4 curiorus B inquieitori ex -turi B corr. m. 1 (itul-e inquisiiuro p) 6 pcorectus eit p 6 iskae p 12 nomine et an B 18 quod ait B cf. VII 49 que ait p Halmius (dic tane V 49 VII 28 E I 6 IIII 42) BO neglegentissimi sed, s. e meà. i ser. m. JB B qaoqae B 26 pii erimvs Jtd. Meyer: potevimas ex peteritnas B corr. m. J3 poterimus p )