Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
hac causa igitur in titulo libellorum Timothei nomen inscriptum est. congruum siquidem scriptor ille existimauit, ut cum in honorem dei libellos scriberet, ipsi diuinitatis honori titulum consecraret. habes, o mi Saloni, caritas mea, habes quod exegisti, inpleui opus muneris inperati. superest ut, quia ego sum functus partibus meis, et tu fungaris tuis, id est, ores dominum deum nostrum et orando inpetres, ut libelli ad ecclesiam Christi honore conscripti tantum apud deum scriptori suo prosint, quantum eos prodesse ipse omnibus cupit. nec iniustum, puto, est desiderium, quo tantum sibi aliquis praestari postulat pro salute, quantum ipse optat cunctis pro caritate. uale, mi Saloni, decus nostrum atque subsidium. [*]( 1 factum ex factus B corr. m. 2 item statim hac ex haec 2 in titulum p 4 libellum p titulo B fort. recte 5 karitas B 7 functus sum p hores ptmCt. h B 8 id impetres p 11 quod punct. d B 13 Saloni Baluzius : om. B, mi Saloni om. p cf. g. 5. )