Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ago gratias atque habeo, quod de me ita iudicas, ut pertinere hoc existimes ad fidei meae curam, ne quid ecclesiastici operis uacillare permittam, scilicet ut res summae salubritatis non sit minoris pretii per opinionis incertum. sufficere itaque ad excludendam penitus apocryfi stili suspicionem etiam hoc solum poterat, quod superius indicaui libros neotericae disputationis esse et a praesentis temporis homine diuinarum rerum studio atque amore conscriptos; carent enim apocryfa suspicione, qui agnoscuntur Timothei apostoli non fuisse.