Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

restat dicere cur Timothei. quod ut dicamus, ad auctorem denuo reuersuri sumus. is enim causarum omnium causa est: qui sicut humilitati praestitit ut alienum, sic timori atque cautellae ut Timothei nomen scriberet. pauidus quippe est et formidolosus ac nonnumquam etiam leuium mendaciorum fugax atque in tantum peccare metuens, ut interdum et non timenda formidet.

cum ergo subtrahere ex titulo nomen suum et inserere uellet alienum, timuit in hac nominum commutatione mendacium, nequaquam scilicet admittendam putans etiam in officio sancti operis maculam falsitatis. positus itaque in hoc ambiguae opinionis incerto optimum fore credidit, ut beati euangelistae sacratissimum sequeretur exemplum, qui in utroque diuini operis exordio Theophili nomen inscribens, cum ad hominem scripsisse uideatur, ad, amorem dei scripsit, hoc scilicet dignissimum esse iudicans, ut ad ipsum affectum dei scripta dirigeret, a quo ad scribendum inpulsus esset.