Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nunc illud dicimus quod secundum est, scilicet cur in titulo libellorum non sit nomen auctoris. cuius rei licet una sit causa maxima, multae tamen, ut reor, esse potuerunt. [*]( 19 Psal. 78, 5 ) [*]( 1 putant Bp pro ex per B corr. m. 2 (sic) 2 licet ex liceat B corr. m. 2, item paulo post graue ex grauis 4 secularium ut 11 secularibus B 5 etiam eorum p 6 commone et statim mondiales super o scr. u m. 1 B 7 non om. B 8 penitentes B conuersos ex conuersus B corr. m. 2 10 ad B add. m. 2 consecratas ex -tis B corr, m. 2 11 leuitas p 12 ac] atque p preabiteros B 20 in tali p: in alia B 21 uoce B erumpit p )

221
ac prima illa ueniens a mandato dei, quo praecipimur uitare omnibus modis terrestris gloriae uanitatem, ne dum humanae laudis inanem aurulam quaerimus, praemium caeleste perdamus. ex quo etiam illud est, quod et orari deus et donari occulte iubens uult nos fructum boni operis commendare secreto, quia nulla sit maior fidei deuotio, quam quae conscientiam uitat hominum deo teste contenta. nesciat enim, inquit saluator noster, manus tua sinistra quid faciat dextera tua, et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. et ideo scriptori illi ad subtrahendum ex titulo nomen suum:

atque celandum sufficere haec tantummodo causa potuit, ut quod in honorem domini sui fecerat diuinae tantum conscientiae reseruaret, et res commendabilior deo fieret, quae famam publicam deuitasset. sed tamen, quod confitendum est, praecipuum illud fuit, quia scriptor ille, ut legimus, humilis est in oculis suis et uilis sibi, exiguum se penitus atque ultimum putans, et hoc, quod maius est, mera fide, non officio humilitatis adsumptae sed iudicii simplicis ueritate.

unde est, quod iure se etiam ab aliis talem habendum putans, qualis a semet ipso haberetur, recte libellis suis alienum nomen inseruit, scilicet ne auctoritatem salubribus scriptis personae suae paruitas derogaret; omnia enim admodum dicta tanti existimantur, quantus est ipse qui dixit. siquidem tam inbecilla sunt iudicia huius temporis ac paene tam nulla, ut hi qui legunt non\' tam considerent quid legant quam cuius legant, nec tam dictionis uim atque uirtutem quam dictoris cogitent dignitatem.

idcirco igitur scriptor ille abscondi ac latitare omnibus modis uoluit, ne scripta, quae in se habent plurimum [*]( 7 Matth. 6, 3 ) [*]( 3 inanem om. p 5 cflmendare B 6 quam quae ex quamq: R corr. m. 2 7 inquid B 8 noster om. p 10 ex Halmius: e* B ei p . 12 tanto (s. o scr. ñ) modo B 14 confitendum fuit p 16 se ac penitus del. ac B, et p 17 magis est B mera Hartelius: mira B Halmius 22 admodum mut. m. 2 in a modo B, et p 24 iuditia B pęne ex pęna B corr. m. 2 hii p (om. Baluzius) 25 quid legunt B 26 dictoris B et Rittershusius: dictatoris p 27 ac] et p 28 habent punct. n B)

222
salubritatis, minora forsitan fierent per nomen auctoris. habet itaque quisquis ille est, qui requirit, cur alienum nomen adsumpsit.