Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
nunc illud dicimus quod secundum est, scilicet cur in titulo libellorum non sit nomen auctoris. cuius rei licet una sit causa maxima, multae tamen, ut reor, esse potuerunt. [*]( 19 Psal. 78, 5 ) [*]( 1 putant Bp pro ex per B corr. m. 2 (sic) 2 licet ex liceat B corr. m. 2, item paulo post graue ex grauis 4 secularium ut 11 secularibus B 5 etiam eorum p 6 commone et statim mondiales super o scr. u m. 1 B 7 non om. B 8 penitentes B conuersos ex conuersus B corr. m. 2 10 ad B add. m. 2 consecratas ex -tis B corr, m. 2 11 leuitas p 12 ac] atque p preabiteros B 20 in tali p: in alia B 21 uoce B erumpit p )
atque celandum sufficere haec tantummodo causa potuit, ut quod in honorem domini sui fecerat diuinae tantum conscientiae reseruaret, et res commendabilior deo fieret, quae famam publicam deuitasset. sed tamen, quod confitendum est, praecipuum illud fuit, quia scriptor ille, ut legimus, humilis est in oculis suis et uilis sibi, exiguum se penitus atque ultimum putans, et hoc, quod maius est, mera fide, non officio humilitatis adsumptae sed iudicii simplicis ueritate.