Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

et quia, aestuantibus sacro affectu medullis suis, aliud in tali aestu facere non potuit, in uocem doloris erupit. uox autem ipsa cui inpenderetur nullus magis idoneus uisus est quam ecclesia, cuius utique pars ipsi erant, qui ista faciebant. superflue enim uni aut paucis scribitur, ubi est causa cunctorum. haec ergo ratio et persuasit et conpulit, ut libelli de quibus loquimur ad ecclesiam mitterentur.