Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
disti. cum enim eximium in eis templum deo aedificaueris, doctrina nouae eruditionis quasi summum aedificii tui culmen ornasti, et ut indoles sanctae aeque doctrina ac uita inlustrarentur, quos morali institutione formaueras spiritali instructione decorasti. superest ut dominus deus noster, cuius dono admirandissimi iuuenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quicquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. et quia iam dispensatione diuina atque iudicio etiam magistri ecclesiarum esse coeperunt, donet hoc benignissimi dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit ecclesiarum et tuus profectuque excellentissimo tam illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi sua institutione generauerint. mihique hoc, etsi non inter omnia, certe uel post omnia misericors deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc cotidie oratores mei. uale, mi domine et dulcis meus. [*](1 uariis lectionibus trium codd. Paris. apud Halmium in hac episL adiecimus lectiones quarti cod. Paris. n. 2182 (D), quinti uero n. 1791 ut infimae notae et uitiis scatentis omisimus in D inscr. est: In- cipit epistola beati Saluiani ad sanctum Eucherium Lugdunensem episcopum 2 Domino eras. i lit. A dulci suo AD: dulcissimo BO; cfr. postremas epistolae uoces Saluianus AD: siluanus presbyter BC (Veranus Paris. 1791) 3 obiter moneo in cod. Sessoriano teste A Beifferscheid: (Bibl. patrum lat. I p. 141) post libros additum esse tuos, et eundem habere u. 7 Siluanus presbyter 6 beatissimorum B ac beatorum pignorum om. C 7 exsimium BC 9 indoles sciaeque A 10 institutione D m. 2 s. l. 12 dono AJJ: dona BC 15 ecclesiq D 16 benignissima BD 17 profectu quQ C prouectu B 20 fuerint BC 21 quotidie A )
Domino ac beatissimo discipulo, patri, filio, per institutionem discipulo, per amorem filio, per honorem patri, Salonio episcopo Saluianus.
Quaeris a me, o mi Saloni, ca.ritas mea, cur libellis nuper a quodam huius temporis homine ad ecclesiam factis Timothei nomen inscriptum sit. addis praeterea, quod nisi rationem uocabuli euidenter expressero, dum nominantur Timothei, inter apocryfa sint fortasse reputandi.
ago gratias atque habeo, quod de me ita iudicas, ut pertinere hoc existimes ad fidei meae curam, ne quid ecclesiastici operis uacillare permittam, scilicet ut res summae salubritatis non sit minoris pretii per opinionis incertum. sufficere itaque ad excludendam penitus apocryfi stili suspicionem etiam hoc solum poterat, quod superius indicaui libros neotericae disputationis esse et a praesentis temporis homine diuinarum rerum studio atque amore conscriptos; carent enim apocryfa suspicione, qui agnoscuntur Timothei apostoli non fuisse.