Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ergo si repugnante corpore quae uolumus facere non possumus, infirmandum carne est, ut optata faciamus. et uerum est. inbecillitas enim carnis mentis uigorem exacuit, et adfectis artubus uires corporum in uirtutes transferuntur animorum, ut mihi genus quoddam sanitatis esse uideatur hominem interdum non esse sanum. nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla diuinae indoli cum terreno hoste luctatio est. non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiua succendunt, non uagi sensus per uaria oblectamenta lasciuiunt, sed sola exultat anima, laeta corpore affecto quasi aduersario subiugato.

gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi et adtrahe, ut legis, spiritum sanctum. numquam, ut puto, habitatore deo dignior extitisti, quanto inbecillior corpore, tanto purior sensu. uincentibus carnem tuam morbis mente uicisti, felix, si hanc semper corporis mortem in uitam spiritus conseruaris.

extinctis in te forsitan cunctis humanarum temptationum incentiuis habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti, ut mihi non solum magna dei dispensatione, sed etiam magno munere et ante aegrotasse et nunc conualuisse uidearis. aegrotasti enim hactenus ad uirtutem spiritus confirmandam, securam forsan sanitatem nunc adipiscens iam carne superata, ut posthac redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro ualere incipiat, ut iam temptatio non resurgat. uale. [*]( 15 Psal. 118 ) [*]( 3 carne in ras. C 5 uigorem mentis (non mentis uigorem ut cum edd. Halmius) C adfeotis sed s. d scr f m. 1 C 6 animarum de gub. dei 116, ubi hic locus repetitus est; (ibidem affectis et paulo post adfecto cum A retinui) 14 defecatae tue (sed . tue in ras.) C 15 liberae (-re carr. m. 1) ostuum C 16 existitisti C 20 forsitam C 21 natura C 24 securam Halmius: secura C 25 forsam C post hac sed 8. hac add. N m. 1 C 26 incolomitatem C 28 uale. finit C; sequitur in C epist. tertia ac tum demum sexta, cui praefixum est: item alia )

214

EPISTOLA VI.

Limenio Saluianus in domino salutem.

Etsi scio honestas mentes probi affectus non obliuisci ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt, tamen quia, quantum in nobis est, augere nos amorem bonorum amicorum officio nostro conuenit, admonendum te caritatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimaui, ut. legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris uideres, in te mei accenderes. dabit autem, non ambigo, deus noster, ut affectum Christianorum in te recipiens Christi ipse affectus fias. uale in domino.

EPISTOLA VII.

Apro et Vero Saluianus.

Officii sit an inpudentiae quod prius ad uos scripsi, quam a uobis ius scribendi acciperem, malo uestri esse iudicii quam adsertionis meae, quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. sed licet haec uere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si, quid in ueri opinione secundum intellegentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo paruis, ut ego sum, apud superiores, ut uos estis, sancta contentio est, melius eos facere, si praeoccupent scripto patronos suos, quam si ab his praeoccupentur.

nam cum ipsa scribendi rescribendique adsiduitas dandis uel maxime et reddendis obsequiis deferatur, multo necesse est humilius sit et obsequentius dare quempiam operam, ut officium prius deferat, quam expectare ut prius capiat, quia iuxta id, quod [*]( 1 V in mg. C 8 uideres Halmitts: uidens C uides suspi- catur Hartelius 11 domino. finit. item alia C 14 officiis ita C m. 1 15 mallo C 22 scriptos sed. s fin. punct. C 23 ipsa sed a in ras. duarum litt. C 26 ut C m. 2 add. )

215
supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare uideatur.

congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad uos prius scriberem. primum, quia turpiter ad honorem ambisse uiderer inferior: deinde, quod uos ab omni huiuscemodi opinionis nota ita morum uestrorum dignitas uindicat, ut paene quicquid a uobis fit, nihil non recte factum esse credatur:

postremo, quod, etiamsi hoc consilio uos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et inbecillus prius deferrem officia quam sumerem, pio magis id uos consilio fecisse existimandum erat quam adroganti. cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi poterat uos amico uoluisse honorem negare quam onus noluisse inponere.

quamuis emm honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et uincere, tamen quando inter tales, ut nos sumus, id est inter summos atque infimum, huiuscemodi negotium est, abundantioris cari*tatis rem maior facit, si minori cedat officio. haec, mi domini uenerabiles, iuxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reuerentiae uestrae scribenda. ad uos putaui.

si aliud uos sentire ostenderifcis, ego manum ad os meum ponam et iuxta exemplum sancti Iob, qui post diuinam uocem in comparatione loquentis dei paruum se et inbecillum esse cognouit, terram me, ut sum, squalidam et insincerum cinerem iudicabo dicamque: illud semel locutus sum\' non adiciam. nec inmerito: incidere enim in falsae opinionis errorem, priusquam uera cognoscas, inperiti animi est et sim- plicis, perseuerare uero in eo, postquam agnoueris, contumacis. ualete.\' [*]( 25 Iob. 39, 35 ) [*]( 6 fit Pithoeus : sit C 8 scribBisaie (sic) C inbicillns ut in fin. epist. inbiciUum C 13 bonus sed h eat parte eras. C 18 ueneribilis C 19 scaenti C 32 in comparationẽC em. Rittershusius; cfr. Ind. III s. u. comparatio 24 oinerem C et conu FX ffirner l. I. p. ld cicerem edd. 27 contumacis Halmius :. contumac«8 C (eontsmaciae edd.) 28 ualete. finit C; in quo sequitur epist. IIII usque ad uerba supplicante nobis §. 17 )

216

EPISTOLA VIII.

Domino et dulci suo Eucherio episcopo Saluianus.

Legi libros, quos transmisisti, stilo breues doctrina uberes, lectione expeditos instructione perfectos, menti tuae et pietati pares. nec miror, quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condi-.