Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ergo si repugnante corpore quae uolumus facere non possumus, infirmandum carne est, ut optata faciamus. et uerum est. inbecillitas enim carnis mentis uigorem exacuit, et adfectis artubus uires corporum in uirtutes transferuntur animorum, ut mihi genus quoddam sanitatis esse uideatur hominem interdum non esse sanum. nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla diuinae indoli cum terreno hoste luctatio est. non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiua succendunt, non uagi sensus per uaria oblectamenta lasciuiunt, sed sola exultat anima, laeta corpore affecto quasi aduersario subiugato.
gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi et adtrahe, ut legis, spiritum sanctum. numquam, ut puto, habitatore deo dignior extitisti, quanto inbecillior corpore, tanto purior sensu. uincentibus carnem tuam morbis mente uicisti, felix, si hanc semper corporis mortem in uitam spiritus conseruaris.