Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
EPISTOLA V.
Catturae sorori Saluianus.
Etsi docente Paulo apostolo quid conueniat nos orare nescimus, quo fit ut interdum quid uelle aut gaudere oporteat nesciamus, tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines pie magis quam sapienter eos, qui nobis curae sunt, cupimus quam diutissime esse nobiscum), gaudeo, quod post grauem diuturnumque morbum spem etiam praesentis uitae indepta es, quae futurae semper habuisti.