Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

diligas quod es, qui in te quod eras ipse damnasti? sed parcendum paululum uerbis est, quia etiam in bona causa humilis esse, in quantum res sinit, filii apud parentes debet oratio. indulgete, affectus carissimi; liberiorem me esse paululo in negotio suo dei affectus facit. si quae sunt uobis aliae suscensendi causae, peccare me potuisse non abnego: in hoc uero, ubi ideo suscensetis, quia Christum amare uideor, ignoscite [*]( 1 qaaesumus Pithoeus: qs C pignorare C in quo fort. latet pignora uos aut pignora uel aut, quod Hartelius suspicatur, pignora se 2 affectos C 3 reuerentissimi C ut paulo ante; utroque loco em. Baluzius 5 iam C a. l. m. 1 6 scribta C 9 cohercitio (sic) C 11 mutae (sic) C 13 suscensis C christianu. (sic) C sed m. 2 mute christianis (sic) 19 filium CHalmius filiam coni. Hartelius 28 panlolo C )

207
quod dicturus sum.

peto quidem ueDiam, quia irascemini, sed non possum dicere malum esse quod feci. haec igitur apud uos meo nomine et quasi peculiari prece. nunc to, o dilectissima ac uenerabilissima soror, quae mihi tanto carior es quam prius, quanto plus a suis affectus conuenit diligi, in quibus se ipsum Christus fecerit amari, fungere partibus tuis simul meisque. ora tu ut ego inpetrem, tu postula ut uterque uincamus. osculare, quia absens labiis non uales, saltim obsecratione pedes parentum tuorum quasi ancilla, manus quasi alumna, ora quasi filia.

ne trepidaueris ne timueris: bonos iudices habemus, affectus ipse pro te orat, natura ipsa tibi postulat, suffragia causae tuae in tuorum mentibus habes, cito adnuunt qui suo ipsi amore superantur. obsecra ergo et supplex dicito: quid feci quid commerui? ignoscite quicquid illud est, ueniam peto, etsi delictum nescio.

numquam uos, ut ipsi scitis, inofficiositate aut contumacia offendi, numquam uerbo asperiore laesi, numquam uultu proteruiore uiolaui. a uobis sum uiro tradita, a uobis coniugi mancipata. teneo, ni fallor, mandata uestra,, haeret sensibus meis sanctum piae praeceptionis arcanum. morigeram me, ut puto, ante omnia uiro esse iussistis. uestrae uoluntati obsecuta sum uestrae iussioni obtemperaui: illi in omnibus parui, cui me parere uoluistis. inuitauit me ad religionem inuitauit ad castitatem.

date ueniam, turpe credidi reluctari; res mihi uerecunda res pudens res sancta uisa est. fateor, cum de tali n-egotio mecum ageret, erubui quod non ego ante coepissem. huc accessit etiam reuerentia Christi et affectus: honeste me facere credidi quicquid dei amore fecissem.