Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
parentes carissimi, parentes reuerendissimi, interrogari uos [*]( 1 VII in mg. C 2 ypatio C 4 uas] suas priore s punct. C 7 timotei C 10 hii C 19 ne qui praecedente Bittershnsio Halmim: neq; C 24 forsan ex forsam m. 1, ut uid., C 25 possint punct. n C 29 reuerentissimi C interrogare Rittershusius )
septimus iam ferme annus est, ei quo nulla ad nos tam longe a nobis sitos scripta misistis. nullis paene in deum delinquentibus tam longum lugendi tempus inponitur, nullos admodum maximorum criminum * * ut plus amet, scilicet ut patris motus non detrimenta amoris sint, sed profectus, cum quantum cohercitio adtulerit unius correctioni, tantum correctio reddat mutuae caritati.
quamquam hoc illos magis parentes facere conueniat, qui de nonnullis negotiis ueras irascendi filiis causas habent. tu autem quid suscenses, qui ex quo Christianus factus es, etiam falsas habere desisti? esto enim conuersiunculam nostram paganus quondam non aequanimiter acceperis : ferenda tunc fuit ex dissimilitudine studiorum etiam discrepantia uoluntatum, quando nobis etsi amor non suscensebat, superstitio tamen aduersabatur. nam licet pater non odisset filiam, error tamen oderat ueritatem.
nunc longe aliud est. ex quo dei cultum professus es, pro me pronuntiasti. si praeteritas irarum causas exequeris, inputa. tibi, qui Christiano filiam tuam dedisti. si id non est, quid mihi irasceris, quia eam nunc in me religionem augere cupio, quam tu in te probare coepisti? cur, rogo, in me non.