Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quamquam temere fortasse nobis de [*]( 1 consensu C 3 mentes ex mentis C corr. m. 1 5 quidquid sed prioris d parte poster. erasa C 21 quae ex q; C corr. m. 2 25 cautellam C (fort. ortum ex cautellà) 26 ueretor sed. s. o scr. u m. 1 C 31 habeas quae plus C ) [*]( 14* )

212
innocentia blandiamur, quid tu de nobis sentias nescientes; tui enim nobis sensus magis quam nostrae opinionis ratio habenda est. superest ergo, ut si quid aliud et quicquid illud commissum a nobis est, tu, qui id offensa dignum putas, uenia quoque non indignum arbitreris. pulchre tibi ipse in tuorum reatu satis facies. nihil de ultione perdit filio ignoscens pater, quia felicius multo est et laudabilius suis aliquem etiam inmerito ignoscere quam in suos etiam merito uindicare. uale.

EPISTOLA V.

Catturae sorori Saluianus.

Etsi docente Paulo apostolo quid conueniat nos orare nescimus, quo fit ut interdum quid uelle aut gaudere oporteat nesciamus, tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines pie magis quam sapienter eos, qui nobis curae sunt, cupimus quam diutissime esse nobiscum), gaudeo, quod post grauem diuturnumque morbum spem etiam praesentis uitae indepta es, quae futurae semper habuisti.

benedictus itaque dominus deus noster, qui semper spiritus tui custos nunc praecipue etiam carnis fuit et in te manens teque custodiens manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit, nec solum sancta sanctorum, sed etiam uestibula templi sui et circumsepta seruauit protectionemque suam latius fundens fecit salutem animae tuae usque ad sanitatem corporis peruenire.