Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

nihil uos durum nihil insolens deprecamur: uestris uos praestate pro uobis quod praestiterunt illi extraneis contra se. certe nec causa illic iustior nec persona carior nec audientia humanior nec orator gratior fuit. illic agebatur pro crimine, hic pro affectu; illic pro extraneis, hic pro filiis; illic apud iuratos iudices, hic apud iniuratos parentes; illic per oratorem qui circumscribere nitebantur, hic per neptem, quae quo uos ipsa infantiae suae simplicitate plus moueat, adhuc rogare non nouit. quid, est quod causae desit?

quod nouum inquirendum nobis est inauditumque suffragium ? num extraneorum apud uos precibus utendum est? semper in amore cautella est; nemo enim melius diligit quam qui maxime ueretur offendere. unde ego nunc ueniam peto, non quia. offendisse me nouerim, sed ut locum offensae penitus non relinquam, nec conscientia culpae, sed ratione et officio caritatis, ut maiorem apud te affectus gratiam obsecratio- . mereatur innoxii et amori proficiat supplicatio reatu carens,. habeasque plus in filii tui deprecatione quod diligas, si non habes quod remittas.