Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quod uultis nos pati patimur. si irascimini, depfecamur, si puniendos creditis, adquiescimus. quid, rogo, ultioni post ista superest? certe etiamsi iustas suscensendi causas parentes habeant, nihil contingere eis felicius nihil optatius potest quam ut sic eis pro reatu filii satis faciant, ae necesse habeant uindicare.
quid autem est, in quo magis possimus nos uobis satis facere? filii uestri sumus, qui uos rogamus, neptis, per quam rogamus: parcite, indulgete: illi teorum, parentes carissimi, pro se rogant, ob quorum soletis nomina etiam extraneis nil negare. longum est de innumeris pietatis atque humanitatis exemplis dicere et praeposterum. ut de maioribus ad minora ueniamus. sed tamen id, quod dicturus sum, specie quidem minus est, sed tamen re minus non est.