Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
ita ergo et nos, exemplorum ingentium parui imitatores, ad uos, quos natura parentes fide fratres honore dominos habemus, non, ut apostoli illi, auctoritate docentium scribimus, sed humilitate famulorum, ut qui hactenus singulorum nostrorum epistolis non moti estis uel nunc omnium obsecratione moueamini, nosque filios uestros, ne qui ex superfluo metus sit, et simul sciatis esse et unum sentire pariter et metuere et aequaliter supplicare, non quia sciamus an uos omnibus irascamini, sed quia nos non possumus causa esse diuisi.
idem enim nobis admodum metus est, etiamsi non eadem uidetur offensa. caritas quippe mutua facit, ut licet uos non utrique forsan suscenseatis, uno tamen ex nobis reo alter sine tristitia reatus esse non possit. illud sane est, quod nos contendere in aliquo et certare mutuo faciat, quod cum ambo filii uestri aequaliter rei simus, plus tamen unusquisque nostrum pro altero quam pro se timet.