Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
offerimus ergo et nos uobis o carissimi parentes, pignus pari quidem illorum sed tamen gratiore suffragio. offerimus enim pignus non incognitum sed domesticum, non alienum sed proprium, nec, ut illi oratores, et sibi et iudicibus extraneum sed nobis simul uobisque commune: quae uos utique uestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem sed ad uestrorum reuocat caritatem, nec alienos uobis aliena sed uestros uestra commendat, neque id orat, ut eos ametis, quos numquam ante uidistis, sed ut eos non oderitis quos, puto, non diligere non potestis.
uestrum ideo, parentes carissimi, negotium uestra res est; uester id a uobis animus uestra [*]( 7 solatiis sic etiam C 11 praecati (ut §. 9 pce et sic fere ubique) C 12 filii mutamur (sic) C 13 utamur Pithoeus ut amor C 16 latu ri. (sic) C 17 familiae (sic) C paruolos (item infra paruolorum) C 18 exorauerunt (sic) C 24 que uos C indolis C 29 non (ante potestis) quod in sua Baluzii editione intercidisse monet Halmius, in quarta edit. non deest )
miseremini, quaesumus, innocentiae eius miseremini necessitatis: cogitur quodammodo pro offensa suorum iam supplicare quae adhuc nescit quid sit offendere. laesus quondam Niniuitarum peccatis deus uagitu infantium et ploratione mollitus est. nam licet totum legamus luxisse populum, praecipuam tamen misericordiam meruit sors et innocentia paruolorum, dicente ad Ionam deo: si ualde contristatus es super cucurbitam. et paulo post: ego non parcam super Niniue ciuitatem magnam, in qua commorantur plus quam centum uiginti milia, qui non cognouerunt sinistram suam aut dexteram, declarans scilicet propter sinceritatem innocentium se etiam culpis nocentium pepercisse.
sed quid ego de dei misericordia loquor, qui non tantum postulata tribuit, sed interdum etiam non sperata largitur tantoque, si dici licet, maior est hominibus humanitate et beniuolentia quanto potestate atque natura?