Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

offerimus ergo et nos uobis o carissimi parentes, pignus pari quidem illorum sed tamen gratiore suffragio. offerimus enim pignus non incognitum sed domesticum, non alienum sed proprium, nec, ut illi oratores, et sibi et iudicibus extraneum sed nobis simul uobisque commune: quae uos utique uestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem sed ad uestrorum reuocat caritatem, nec alienos uobis aliena sed uestros uestra commendat, neque id orat, ut eos ametis, quos numquam ante uidistis, sed ut eos non oderitis quos, puto, non diligere non potestis.