Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

aduoluor uestris, o parentes carissimi, pedibus illa ego uestra Palladia, uestra gracula uestra domnula, cum qua his tot uocabulis quondam indulgentissima pietate lusistis, quae uobis per uaria nomina nunc fuit mater nunc auicula nunc domina, cum esset scilicet unum uocabulum generis aliud infantiae tertium dignitatis. en ego illa sum, per quam uobis illa primum et parentum nomina [*]( 1 iraacemini C inwcimini cum edd. HaZmius 11 habe.mus C affectus ex affectos C m. 2 Datu.. C 16 coutnmatia C 21 ufa (post iassiBtis) C 29 gragula C 32 fui Baluzius )

208
et auorum gaudia contigerunt, et, quod utroque praestat, utrumque feliciter, cum fructu adipiscendi et beatitudine perfruendi, non quia hinc ego aliquid mihi deputem, sed tamen ingrata apud uos esse non debet, per quam uos uoluit deus esse felices.