Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
date ueniam, turpe credidi reluctari; res mihi uerecunda res pudens res sancta uisa est. fateor, cum de tali n-egotio mecum ageret, erubui quod non ego ante coepissem. huc accessit etiam reuerentia Christi et affectus: honeste me facere credidi quicquid dei amore fecissem.
aduoluor uestris, o parentes carissimi, pedibus illa ego uestra Palladia, uestra gracula uestra domnula, cum qua his tot uocabulis quondam indulgentissima pietate lusistis, quae uobis per uaria nomina nunc fuit mater nunc auicula nunc domina, cum esset scilicet unum uocabulum generis aliud infantiae tertium dignitatis. en ego illa sum, per quam uobis illa primum et parentum nomina [*]( 1 iraacemini C inwcimini cum edd. HaZmius 11 habe.mus C affectus ex affectos C m. 2 Datu.. C 16 coutnmatia C 21 ufa (post iassiBtis) C 29 gragula C 32 fui Baluzius )
ne, quaeso, ergo molestum uobis sit quod referre aliquid deo cupio, cui omnia repensare non possum. pleni estis solaciis iucundissimis pleni pignoribus carissimis pleni benedictione diuina: praeter peculiarem mei causam uestrum negotium referre deo gratiam iubet, debere me ei arbitror, quod nobis tanta concessit. sed haec hactenus: sufficienter enim iam per nos, o carissima soror, precati sumus, reliqua sunt agenda per filiam. utamur ergo (honeste enim pro
reconciliando parentum affectu cuncta temptantur), utamur illorum more et exemplo, qui ultimo causarum loco aliqua nonnumquam ad commouendam iudicum misericordiam proferebant laturis sententiam disceptatoribus, aut lamentantes matres familias aut sordidatos senes aut plorantes paruolos ingerentes, scilicet ut qui superiora causae uerbis iam exorauerant, posteriora rebus ipsis perorarent.
offerimus ergo et nos uobis o carissimi parentes, pignus pari quidem illorum sed tamen gratiore suffragio. offerimus enim pignus non incognitum sed domesticum, non alienum sed proprium, nec, ut illi oratores, et sibi et iudicibus extraneum sed nobis simul uobisque commune: quae uos utique uestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem sed ad uestrorum reuocat caritatem, nec alienos uobis aliena sed uestros uestra commendat, neque id orat, ut eos ametis, quos numquam ante uidistis, sed ut eos non oderitis quos, puto, non diligere non potestis.
uestrum ideo, parentes carissimi, negotium uestra res est; uester id a uobis animus uestra [*]( 7 solatiis sic etiam C 11 praecati (ut §. 9 pce et sic fere ubique) C 12 filii mutamur (sic) C 13 utamur Pithoeus ut amor C 16 latu ri. (sic) C 17 familiae (sic) C paruolos (item infra paruolorum) C 18 exorauerunt (sic) C 24 que uos C indolis C 29 non (ante potestis) quod in sua Baluzii editione intercidisse monet Halmius, in quarta edit. non deest )