Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ne trepidaueris ne timueris: bonos iudices habemus, affectus ipse pro te orat, natura ipsa tibi postulat, suffragia causae tuae in tuorum mentibus habes, cito adnuunt qui suo ipsi amore superantur. obsecra ergo et supplex dicito: quid feci quid commerui? ignoscite quicquid illud est, ueniam peto, etsi delictum nescio.

numquam uos, ut ipsi scitis, inofficiositate aut contumacia offendi, numquam uerbo asperiore laesi, numquam uultu proteruiore uiolaui. a uobis sum uiro tradita, a uobis coniugi mancipata. teneo, ni fallor, mandata uestra,, haeret sensibus meis sanctum piae praeceptionis arcanum. morigeram me, ut puto, ante omnia uiro esse iussistis. uestrae uoluntati obsecuta sum uestrae iussioni obtemperaui: illi in omnibus parui, cui me parere uoluistis. inuitauit me ad religionem inuitauit ad castitatem.