Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
aliis enim commendaui hunc corpore uobis spiritu, aliis in emolumenta praesentium uobis in spem futurorum, aliis ob breuia atque terrena uobis ob sempiterna atque diuina. et recte, ut, quia carnalia uobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ego magis a uobis peterem, quibus uos magis abundatis.
suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea uiscera et quantum in uobis est - uestrum facite, inlicite et adhortamini, docete, instituite, formate, gignite. christi domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et ceterorum, uester esse incipiat potius quam suorum.
admittite, quaeso, hunc in illas beatas ac sempiternas domus, recipite in sacra horrea, aperite caelestes thesauros, et ita agite ac peragite, ut dum hunc in thesaurum uestrum conditis, partem thesaurorum ipsorum esse faciatis. potens est illa ineffabilis dei pietas, ut dum eum in consortium spiritalium bonorum adoptatis, diuitias, quas in ipsum effunditis, per ipsum augeatis. et sane, si quid in ipso est bonae indolis, non magnae uobis difficultati spes eius ac salus esse debebit: etiamsi nihil ex uobis audiat, sufficere ei hoc ipsum conuenit, quod uos uidet. 15 ualete. [*]( 5 excellentiores super e fin. scr. i m. 1 C 9 minus Pithoeus plus C unde fort. scrib. est: spiritalia aobia plus quam carnalia bona praesertim cum hoc pronomini sequenti illa magis conuenire uideatur ego C Baluzius ed. III. ergo Halmius nil adnotans; fort. merus error est 11 hanc s. ser. u m. 2 C let ( post inlicite) delendum uidetu Halmius 12 uestrum (conZ. u. 15 uester esse inc.) HarteUus coni. Ennod. Diet. VIII p. 448, 9: uestra libri et Halmius 13 gignite] fingite nos sitl.-Ber. p. 38 sed mutato uestra in uestrum perbene se habet 17 pergite Hdlmim, unde nescio 21 quas] quasi C 22 bonae ex benę C corr. m. 2 23 difficultatis C corr. Rittershusius 24 audiat ex audeat C corr. m. 2 25 ualete, finit C, deinde seguitur item alia.. )
Eucherio Episcopo Saluianus.
Vrsicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non iussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem, si iussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est, per seruum potius quam per te dare. arguo itaque hoc et emendari uolo, si tamen neglegentiae est non superbiae. pedissequa enim plerumque noui honoris est adrogantia, licet in te nec generalis uitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc iugiter cupio, ne, si in quibusdam officiorum tuorum mos discreparit, aliquid in te nouis honoribus licuisse uideatur.