Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

aliis enim commendaui hunc corpore uobis spiritu, aliis in emolumenta praesentium uobis in spem futurorum, aliis ob breuia atque terrena uobis ob sempiterna atque diuina. et recte, ut, quia carnalia uobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ego magis a uobis peterem, quibus uos magis abundatis.

suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea uiscera et quantum in uobis est - uestrum facite, inlicite et adhortamini, docete, instituite, formate, gignite. christi domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et ceterorum, uester esse incipiat potius quam suorum.