Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

feci ergo id, quod rogatus sum, sed tamen parce et apud paucos, ne gratia ipsa ingrate uterer. commendaui hunc aliis, commendo uobis, licet non aeque aliis ut uobis: primum, quia commendari satis [*]( 1 obscuros C m. 1 dispicabilis C .5 forsitam C T semper] super suspicatur Hartelius \' 10 aegistatis C 13 subditus sed us eras. C 17 naegator C 22 forsitam (sie) sit nene gaoB C fonitan mihi ne sit negans Halmius28 coepi s tamen sed en punct. C 24 aut] ut C 26 sperans suppleuit Bitters- husius; fort. forsan (ut E lIll, 3) sperans ut oculi scribentis a forsan ad fore aberrasse putandi sint. )

203
uobis eum, qui est meus, ita ut ipsum me non necesse est; deinde, quia cum me portionem uestri existimetis, necesse est eum, qui mei portio est, uestri quoque aliquatenus portionem esse ducatis; postremo, quod commendatio ipsa sicut diuersi generis ita etiam excellentioris est caritatis.

aliis enim commendaui hunc corpore uobis spiritu, aliis in emolumenta praesentium uobis in spem futurorum, aliis ob breuia atque terrena uobis ob sempiterna atque diuina. et recte, ut, quia carnalia uobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ego magis a uobis peterem, quibus uos magis abundatis.

suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea uiscera et quantum in uobis est - uestrum facite, inlicite et adhortamini, docete, instituite, formate, gignite. christi domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et ceterorum, uester esse incipiat potius quam suorum.