Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
adulescens, quem ad uos misi, Agrippinae cum suis captus est, quondam inter suos non parui nominis, familia non [*]( 1 inseripiio deest in C 11 tum Pithoeus: cum C 25 agripinae C item 30 )
202
obscurus, domo non despicabilis et de quo aliquid fortasse amplius dicerem, nisi propinquus meus esset. hoc enim fit ut minus dicam, ne de me ipso dicere uidear de illo plura dicendo. matrem ergo is, de quo dico, Agrippinae uiduam reliquit probam honestam et de qua forsitan audacter dicere ualeam, uere uiduam. nam praeter ceteras castimoniae sapientiaeque uirtutes est etiam fide nobilis, quae omnibus semper ornatibus ornamento est, quia sine hac nihil tam ornatum est, quod ornare possit.liaee ergo, ut audio, tantae illic mopiae atque egestatis est, ut ei nec residendi nec abeundi facultas suppetat, quia nihil est, quod uel ad uictum uel ad fugam opituletur. solum est, quod mercennario opere uictum quaeritans uxoribus barbarorum locaticias manus subdit. ita, licet per dei misericordiam uinculis captiuitatis exempta sit, cum iam non seruiat condicione, seruit paupertate.