Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

quam graue, hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur? quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis uereor, ut, dum adulescentem hunc, quem ad uos misi, tradere indiuiduis meis cupio, uni studens multis molestus sim, et amor eius offensa sit ceterorum, quamquam hi, qui satis diligunt, non cito offendantur.

sed ego insinuationem meam minus gratam fore quibusdam timens, etiam imminutionem gratiae offensam puto. placere enim dilectis meis plurimum cupiens molestiam illorum reatum meum credo, et nisi eis satis placuero, supplicium displicentis fero.

quamquam hoc metuendum in uobis omnino non sit, qui totum me in uos recipientes etiam apud alios pro me. timetis. tantum enim abest ut displicere ego caritati ac sensui uestro possim, ut etiam illud mecum reformidetis, ne ego quibusdam forte displiceam, mi dulcissimi ac dilectissimi mei.