Epistulae
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
o Amor, quid te appellem nescio, bonum an malum, dulcem an asperum, suauem an iniucundum: ita enim utroque plenus es, ut utrumque esse uidearis. amari a nobis nostros honestum est, laedi acerbum. et tamen hoc eiusdem est interdum animi eiusdemque pietatis: cum specie dissentiat, ratione concordat. amor quippe nos facit nostros amare, amor interdum cogit . offendere. utrumque unum est, cum tamen aliud amoris habeat gratiam, aliud odii patiatur offensam.
quam graue, hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur? quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis uereor, ut, dum adulescentem hunc, quem ad uos misi, tradere indiuiduis meis cupio, uni studens multis molestus sim, et amor eius offensa sit ceterorum, quamquam hi, qui satis diligunt, non cito offendantur.