De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

Omnes admodum homines, qui pertinere ad humani officii culturam existimarunt, ut aliquod linguarum opus studio ingeniorum excuderent, id speciali cura elaborarunt ut, siue utiles res ac probas siue inutiles atque probas stilo tegerent, seriem tantum rerum nitore uerborum inlustrarent causisque ipsis quas loqui uellent loquendo lucem accenderent. itaque ad hanc se partem ex utroque genere litterarum scriptores mundialium negotiorum plurimi contulerunt, non satis considerantes, quam probabilibus materiis se impenderent, [*]( 1 - 4 In hoc codice continentur sancti Saluiani episcopi libri numero octo dati ad sanctum Salonium episcopum. De gubernatione dei. Incipit liber primus sancto episcopo (in marg. Salonio add. m. 2) Saluianus in domino episcopus salutem. Omnes admodum etc. B; praeterea m eodem cod. adiecta sunt haec: De iusto dei praesentique iudicio incipiunt dialogi disputantis (uoce disputantis s. Z. add.); sed signum quoddam m. 2 adpictum haec uerba post praefationem locum suum habere indicat, ubi eadem etiam in A leguntur. Ceterum in A deest inscriptio operis et praefatio usque ad uerba: Sin autem id non prouenerit. De aliis inscriptionibus eisque vnterpolatis cf. quae disputauimus in Sitzungs - Berichte der k. Akad. d. Wiss. Wien 1881 p. 4 u. 7 6 linguarum] singulare coni. Nolte in Zeitsch. f. Oe. G. 1879 p. 618; sed cf. VII16: linguarum gymnasia uel morum et Sitz.- Ber. p. 8 9 tantum eras. in B ) [*]( VIII. ) [*]( 1 )

2
dummodo ea quaecumque dicerent aut compto et blando carmine canerent aut luculenta oratione narrarent.

omnes enim in scriptis suis causas tantum egerunt suas et propriis magis laudibus quam aliorum utilitatibus consulentes non id facere adnisi sunt, ut salubres ac salutiferi sed ut scholastici ac diserti haberentur. itaque scripta eorum aut uanitate sunt tumida aut falsitate infamia aut uerborum foeditatibus sordida aut rerum obscenitate uitiosa, ut uere, cum ingeniorum tantum laudem aucupantes tam indignis rebus curam impenderent, non tam inlustrasse mihi ipsa ingenia quam damnasse uideantur.

nos autem, qui rerum magis quam uerborum amatores utilia potius quam plausibilia sectamur neque id quaerimus, ut in nobis inania saeculorum ornamenta sed ut salubria rerum emolumenta laudentur, in scriptiunculis nostris non lenocinia esse uolumus sed remedia, quae scilicet non tam otiosorum auribus placeant quam aegrotorum mentibus prosint, magnum ex utraque re caelestibus donis fructum reportaturi.

si enim haec salus nostra sanauerit quorundam non bonam de deo nostro opinionem, fructus non paruus erit, quod multis profui. sin autem id non prouenerit, et hoc ipsum infructuosum forsitan non erit, quod prodesse temptaui. mens enim boni studii ac pii uoti, etiamsi effectum non inuenerit coepti operis, habet tamen praemium uoluntatis. hinc ergo ordiar. [*]( 1 et Pithoeus: aut B 5 salubris B ;10 mihi B s. I. m. 2 ingenio B 8. scr. a m. 1 14 laudantur B s. a mediae syU. scr. e m. 2 18 hic B 20 sin] hinc incipit A, sed duo prima folia mutilata sunt multaque insuper in eisdem et in foliis 4. 6. 6. 8. 9 aliis aut euanuerunt aut legi non iam possunt; quae omnia asteriscis signauimus 21 forsitan Halmius: fortita A saltem B prod..mens A 22 operis.. praemium A 23 exordiar B; post ordiar in A haec est inscriptio: DE IUSTO DEI PR∗∗ (fuit praesenti) iudicio. Incipiunt dialogi disputantis, quae sine dubio ad Ubrum I. spectans pariter librario debetur ac lib. II 1 fin. altera inscriptio: DE GUBERNATIONE DEI )

3

I. Incuriosns a quibusdam et quasi neglegens humanorum actuum deus dicitur utpote nec bonos custodiens nec coercens malos, et ideo in hoc saeculo bonos plerumque miseros, malos beatos esse. sufficere quidem ad refellenda haec, quia cum Christianis agimus, solus deberet sermo diuinus. sed quia multi incredulitatis paganicae aliquid in se habent, etiam\' paganorum forsitan electorum atque sapientium testimoniis delectentur. probamus igitur, ne illos quidem de incuriositate ac neglegentia ista sensisse, qui uerae religionis expertes nequaquam utique deum nosse potuerunt, quia legem per quam deus agnoscitur nescierunt.

Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum philosophia ipsa suspexit, de natura ac beneficiis dei disserens sic locutus est: animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia uitam capiunt. quomodo igitur mundum neglegere deus dicitur, quem hoc ipso scilicet satis diligit, quod ipsum se per totum mundi corpus intendit?

Plato et omnes Platonicorum scholae moderatorem rerum omnium confitentur deum. Stoici eum gubernatoris uice intra id quod regat semper manere testantur. [*]( 14 cf. Cic. de nat. d. I 11, 27; uerba citata esse ex Lactantii instit. diu. I 5, 17 docuit Zschimmer "Salvianus und seine Schriften" Halle 1875 p. 62. ) [*]( 1 Incipit liber I- B 2 negl∗∗orum actuum A 4 ideb∗∗culo bonos A 5 refellenda *** Christ. A 7 paganicae * in se A 9 delec** A 10 q***expertes A 12 agn** Pythag. A 13 suspexit *** iiciis A 15 partes **** quo A 17 quomodo **** dicitur A 18 se per] semper A totum **** et omnes A 19 scolae AB 2.0 confitentur *** ris uice A ) [*]( 1* )

4
quid potuerunt de affectu ac diligentia dei rectius religiosiusque sentire quam ut eum gubernatori similem esse dicerent? hoc utique intellegentes, quod sicut nauigans gubernator numquam manum suam a gubernaculo, sic numquam penitus curam suam deus tollit a mundo; ac sicut ille et auras captans et saxa uitans et astra suspiciens totus sit simul tam corporis quam cordis officio operi suo deditus, ita scilicet deum nostrum ab uniuersitate omnium rerum nec munus dignantissimae uisionis auertere nec regimen prouidentiae suae tollere nec indulgentiam benignissimae pietatis auferre.

unde etiam illud mysticae auctoritatis exemplum, quo se non minus philosophum Maro probare uoluit quam.poetam, dicens: deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum. Tullius quoque: nec uero deus ipse, inquit, qui intellegitur a nobis, alio modois intellegi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens. alibi quoque nihil est inquit, praestantius deo: ab eo igitur mundum regi necesse est. nulli igitur naturae oboediens aut subiectus deus: omnem ergo regit ipse naturam: nisi forte nos uidelicet sapientissimi ita sentiamus, ut eum, a quo omnia regi dicimus, et regere simul et neglegere credamus.

cum ergo omnes [*]( 12 Georg. 4, 221 sq. cf. Lactantii instit. diu. I 5,12 14 Tusc. quaestt. I, 27, 66 cf. Lactantii 1. 1. I 5, 25 et Zschimmer p. 62 18 Haec quoque ex Lactant. 1.1. I 5, 24 citata sunt, qui ex Cic. de nata J d. ea sumpsisse se testatur, ubi tamen non leguntur; cf. Zschimmer 1.1. et ad III 1 init. adn. crit. ) [*]( 1 potuefcunt *** rectiuB A 2 similem *** quod sicut A 4 gubern*** suam deus A 6 saxa ui*** totus sit A 7 scilicet *** rerum A 9 uisionis *** nec indulg. A 10 pietatis auf*** oritatis exempl. A 11 mysticae Pithoeus: fabulose ebriose smitice mistice B (\'an fabulosae scribendumt?\' Halmius) quo se *** omnes terrasque A 14 quoque *** quit qui A 16 soluta ** segregata A 17 congregatione A concrecione B 18 monens ** ue nihil A . est A: B (= est) non enim (ut apud HaZmium) B 20 nulli ** oboediens A 21 nos ** entissimi A 23 negle * credamus A )

5
etiam religionis expertes ni ipsa et quadam necessitate compulsi et sentiri omnia a deo et moueri et regi dixerint, quomodo nunc eum incuriosum quidam ac neglegentem putant, qui et sentiat omnia per subtilitatem et moueat per fortitudinem et regat per potestatem et custodiat per benignitatem ? dixi, quid de maiestate ac moderamine summi dei principes et philosophiae simul et eloquentiae iudicarint. ideo autem nobilissimos utriusque excellentissimae artis magistros protuli, quo facilius \'uel omnes alios idem sensisse uel certe sine auctoritate aliqua dissensisse monstrarem. et sane inuenire aliquos, qui ab istorum iudicio discrepauerint, praeter Epicureorum uel quorundam epicurizantium deliramenta non possum, qui sicut uoluptatem cum uirtute sic deum cum incuria ac torpore iunxerunt, ut appareat eos, qui ita sentiunt, sicut sensum Epicureorum atque sententiam ita etiam uitia sectari.\'

II. Non puto quod ad probandam nunc rem tam perspicuam etiam diuinis uti hoc loco testimoniis debeamus, maxime quia sermones sacri ita abunde et euidenter cunctis impiorum proposositionibus contradicunt, ut, dum sequentibus eorum calumniis. satisfacimus, etiam ea quae supra dicta sunt plenius refutare possimus. aiunt igitur a deo omnia praetermitti, quia nec coerceat malos nec tueatur bonos, et ideo in hoc saeculo deteriorem admodum statum esse meliorum: bonos quippe esse in paupertate malos in abundantia, bonos in infirmitate malos in [*]( 1 necessitate con∗∗∗ deo A 3 quidam... qui A putant B m. 2 in mg. 5 regat- diat per A 6 quid de ex qui de A corr. m. 2 ac] et B dei∗∗∗ simul A 7 eloquentia. A iudicarint] w 11 ult. syll. ex parte euarmit sed fuisse uidetnr rint non vent 8 utriusque∗∗∗ protuli A 9 sine∗∗∗onstrarem A 11 iudicio ∗∗∗zantium A 12 deliramenta ex deleramenta AB corr. m. 2 13 possum ∗∗∗tute A 14 ita sen∗∗um Epicar. Å 16 sectari ∗∗∗rem tam A 18 diuinis. hoc A in hoc B loco testiN* quia A dei debeamus B 19 sermon*kari sed ka m. 2 A impiorum ∗∗∗sequentibus A .20 calumniis eorum B sed eorum in mg. m. 2 21 etiam ∗∗∗∗Agunt (Stc) A m. 1 (Aiunt A m. 2) 22 praetermitti ∗∗∗ saeculo A 24 admodum-miseria. et fere omnia euanuerunt in A. )

6
fortitudine, bonos semper in luctu malos semper in gaudio, bonos in miseria et abiectione malos in prosperitate et dignitate.

primum igitur ab ns, qui hoc ita esse uel dolent uel accusant, illud requiro, de sanctis hoc, id est de ueris ac fidelibus Christianis, an de falsis et inpostoribus doleant. si de falsis, superfluus dolor, qui malos doleat non beatos esse, cum utique quicumque mali sunt successu rerum deteriores fiant, gaudentes sibi nequitiae studium bene cedere, et ideo uel ob hoc ipsum miserrimi esse debeant, ut mali esse desistant, uindicantes improbissimis quaestibus nomen religionis et praeferentes ad sordidissimas negotiationes titulum sanctitatis: quorum scilicet nequitiis si miseriae comparentur, minus sunt miseri quam merentur, quia in quibuslibet miseriis constituti non sunt tamen tam miseri quam sunt mali.

nequaquam ergo pro his dolendum, quod non sint diuites ac beati, multo autem pro sanctis minus, ia quia quamlibet uideantur ignorantibus esse miseri, non possunt tamen , esse aliud quam beati. superfluum autem est, ut eos quispiam uel infirmitate uel paupertate uel aliis istiusmodi rebus existimet esse miseros, quibus se illi cofidunt esse felices; nemo enim aliorum sensu miser est sed suo. et ideo non possunt cuiusquam falso iudicio esse miseri, qui sunt uere sua conscientia beati; nulli enim, ut opinor, beatiores sunt quam qui ex sententia sua atque ex uoto agunt. humiles sunt religiosi, hoc uolunt; pauperes sunt, pauperie delectantur; sine ambitione sunt, ambitum respuunt; inhonori sunt, honorem fugiunt; lugent, lugere gestiunt; infirmi sunt, infirmitate [*]( 3 his B 4 ueris] uiris B fidelibus ∗∗∗ et inpost. A 5 in pastoribus B m. 1 doleant sed n punct. B 6 doleat m cumqui mali sed cum punct. A . cum utique quicumque mali B \' eorr. ex cum utique qui m. 9 uindi∗∗∗bissimis d 10 quaestibus Rittershmius: questibus A quaestionibus B 11 negotiationes ∗∗tatis quorum A 12 miseri « quix A 14 quam sunt∗∗ ergo A 15 pro∗∗∗ libet A 17 beati ∗∗ est ut A .19 estimet B 20 sensu ∗∗∗ cuiusquam A 21 sua ∗∗∗ beatiores A 23 atque noto B humi∗∗∗lunt pauperes A 24 pauperiae A sine M* in honore (sic) sunt A 26 fugiunt] respuunt B infirmi ∗∗∗ cum enim A )

7
laetantur. cum enim, inquit apostolus, infirmor, tunc potens sum. nec immerito sic arbitratur, ad quem deus ipse sic loquitur: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur.