De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, seueras pudicitiae sanctiones, decretorum gladio impudicitiam coercentes, ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi conubii reseruaret affectus et in [*]( 12 I Cor, 7, 2 ) [*]( 1 ad 8. scr. t m. 2 A 3 ablata] emendatione sublata proposita olim Sitz.-Ber. p. 29 opus non esse docent loci quales sunt II12 et IIII 74 ubi eodem modo verba tollere et auferre se excipiunt 5 sic pudieitiam B 11 thorum B 13 et ut B 15 permissione conI. p. 188, 17 Hartelius: permixtione AB Halmius possit A 17 quidem B in marg. 19 possint A 20 adhaerente eis] adhaerentes B 21 tabernaculo B 22 ante factae B 28 prohiberent B 26 connubii in b ex connubio corr. Brassicanus: conubio AB conubiorum proposui Sitz. - Ber. p. 29 (u. supra u. 12 conubia) conubiorum aeruaret (pro reseruaret) suspicatur Hartelius affectus praeter B etiam A habet, non effectus ut apud Halmium )
at non ita isti, de quibus loquimur: qui sic ingibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis uolunt esse feminas nisi maritis suis, et uiros nullis uolunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis, qui euagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad diuinae legis regulam dirigentes, ut nihil sibi in hac re crederent licere, quod deus uoluit non licere. et ideo non putauerunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a diuinitate permissum.
XXIII. Scio quia intolerabilia quibusdam uidentur ista quae dicimus: sed ratione rerum agendum est, non libidine uoluntatum. dicat mihi quisquis ille est, qui indignatur me ista dicere: numquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delfici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sicut daemoniorum erat? uideamus ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit et [*]( 2 niteretur] uisitaretur B 3 illisunt s. scr. alt. s m. 2 A. 5 amittant B 7 lupinaria super pi scr. a m. 2 Å 10 ad s. scr. t m. 2 A ita isti] de tertia confusione in v et ed. pr. hinc incipiente cf. Sitz.-Ber. p. 22 12 et uiros-uxoribus suis Å in marg. inferiore habet m. 2 uel 1 (om. etiam T) mulie*ribus Å 14 legittimum thorum B 15 legis ex leges Å corr. m. 2 sibi] ibi Å , 16 licere ( post non) om. B m. 1 17 illi super i priore scr. u m. 2 A 20 uoluntatam Haimius: uoluptatum A, uolo tantum B 21 ita a. scr. s m. 2 d 22 dicere; numquid non...erat. interpunxit cum edd. Halmius num∗∗ non sap. B Socrates ex Socratis A corr. m. 2 hic et statim bis 23 etiam om. B 25 sanozerit A )
numquid ullum umquam aut freneticum aut daemoniacum, uaria insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognouimus? tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes uiros esse feminarum omnium maritos et omnes feminas uirorum omnium uxores et paruulos omnes omnium filios. at ego hac ratione dico neque ullum uirum ullius feminae maritum neque ullam mulierem ullius masculi uxorem neque ullum pignus ullius parentis filium; ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid uindicare.
neo suffecit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset; uxorem enim suam alteri uiro tradidit, scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est alius Italiae Socrates. ecce quae sunt et Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes\' penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. sed uicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit et memoriae haec pudenda mandauit. plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit: quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo.