De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed horrori eis tamen horrida ista non erant, quia idem omnes horror infecerat. unam enim putes fuisse illic libidinum fornicationumque sentinam, caenum quasi ex omni platearum et cloacarum labe collectum. et quae illic spes esse poterat, ubi praeter id, quod in domini templo erat, nihil uideri penitus nisi sordidum non licebat ? quamquam quid dicam in dei templo? hoc quippe totum ad sacerdotes tantum et clerum, pertinet : quos non discutio, quia domini mei ministerio reuerentiam seruo, et quos ita solos puros fuisse arbitror in altario, sicut pereuntibus Sodomis solum Loth fuisse legimus in monte.

ceterum quantum ad plebem per-I [*]( 2 loquar s. a scr. o m. 1 A ad B s. Z. uersionem super u add. e m. 2 A 3 suffecerat ex suffie. A corr. m. 2 item paulo post lupanar ex lupinar 5 compaa et competa iterum AB ut supra §. 68 competarum 6 intercidfirant ex -cederant A eorr. m. 1; cf. VI 14 7 posaint A 10 ammodum A anfractos super o ,cr. u m. 2 A, idem statim deuerticola a o scr. u 12 expetisset super t Bcr. m. 2 d A 13 faaebant A: foetebant B ancti super a scr. cu m. 2 A, idem 15 nitorem 8. scr. d et inalantes s. scr. h 15 orrore super o init scr. h m. 2 A 16 omnes ex omnis A corr. m. 2 20 non (om. B) licebat A Yort. recte more Graecorum, cf. Boensch, Itaia «. Vulgata p. 446\' Halmius recte opitwr nec recipere dubitaui quem quam. Quid (sic) A 22 tantum super an scr. o m. 2 A 24 arbitror fuisse B 25 in monte legimus B ) [*]( 12* )

180
tinet, quis in illo numero tam innumero castus fuit? castum dico? quis non fornicarius-non adulter, et hoc sine cessatione sine termino? rursum clamitem itaque necesse est: quae spes in illo populo esse poterat, ubi cum unus interdum adulter plebem ecclesiasticam polluat, ibi inter illa tot milia, si diligentissime quaereres, castum uel in ecclesia inuenire uix posses.

plus multo dicam. utinam haec essent sola, quae diximus, et contenta illic uirorum impuritas fuisset solis sordidarum mulierum fornicationibus inquinari. illud grauius et scelestius, quod illa, de quibus beatus apostolus Paulus cum summa animi lamentatione conqueritur, in Afris paene omnia fuerunt: scilicet quia masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem exercentes et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsos recipientes.

et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conuenit. numquid hoc beatus apostolus de barbaris ac feris gentibus dixit? non utique, sed de nobis, id est specialiter de Romanis: quos quidem Afri, quia nequaquam olim uincere imperio ac sublimitate ualuerunt, quod potuerunt unum, impuritate uicerunt. quicumque ergo iure se mihi irasci putat magis apostolo irascatur, scilicet quia, quod dicimus nos fuisse Afros, hoc ille dixit dominos eorum esse Romanos.

XYIU. Sed forte id uel occultum quod loquimur erat, aut saltim hoc prouidebant procuratores publicae passim disciplinae, [*]( 10 Eom. 1, 27. 28\' ) [*]( 1 qui Å . 4 de ubi cf. indicem III; sed fort. sequens ibi (ubi Tv) inde ortum et delendum est 5 illa quod est in A non adnot. Halmius: om. B et cum edd. Halmius 6 quaereris sed re jpunct. A, idem statim possis; fort. scrib. fuit quaesieris-possis 8 fuisset sola B(T) 11 conqueritur ex conquir. A corr. m. 2 13 in inuicem praeter B etiam Å (Halmius adn. inuicem): inuicem T Halmius cf. Bonsch Itala et Vulg. p. 233 16 in notitia habere A sed adiecta sunt transpositionis signa 21 uincerunt sed n priore punct. Å 23 dominos ex dominus A corr. m. 2 25 aut] ut (uel ac) B 26 hoc B s. l. publice passim disciplinae ne (sed ne s. l. m. 2) Å r ne publicae passim disciplinae B )

181
ne oculos ciuitatis sceleratissimum propalata polluerent. quod si factum utique fuisset, quamuis multi extitissent opere ipso sordidi, non omnes tamen fuerant. uisu atque animo sordidati, et solet res satis flagitiosa, quando agitur occulte, fidem facinoris non mereri. supra omnem autem monstruosi piaculi exsecrationem est scelus summum admittere et pudorem sceleris non habere. quid, rogo, fieri illic prodigiosius potuit?

in urbe christiana, in urbe ecclesiastica, quam quondam doctrinis suis apostoli instituerant, quam passionibus suis martyres coronarant, uiri in semetipsis feminas profitebantur, et hoc sine ullo pudoris umbraculo, sine ullo uerecundiae amictu, ac sic, quasi parum piaculi esset, si malo illo malorum tantum inquinarentur auctores, per publicam sceleris professionem fiebat etiam scelus integrae ciuitatis. uidebat quippe hoc uniuersa urbs et patiebatur, uidebant iudices et adquiescebant, populus uidebat et adplaudebat, ac sic diffuso per totam urbem dedecoris scele* risque consortio, etsi hoc commune omnibus non faciebat actus, commune omnibus faciebat adsensus.

sed finis aliquando forsitan mali aut emendatio aliqua labis istius fuit. quis credere aut etiam audire possit, conuertisse in muliebrem tolerantiam uiros non usum suum tantum atque naturam, sed etiam uultum incessum habitum et totum penitus quicquid aut in sexu est aut in uisu uiri? adeo uersa in diuersum omnia erant, ut cum uiris nihil magis pudori esse oporteat, quam si muliebre aliquid in se habere uideantur, illic nihil uiris quibusdam turpius uideretur, quam si in aliquo uiri uiderentur.

XVIlli. Sed paucorum hoc, inquis, dedecus fuit, et quod non a pluribus perpetratum est cunctis nocere non potuit. [*]( 2 multi Brassicanus, qui in C antecedens si deleuit: simul AB (si multi praeter v etiam Tt) 4 satis om. B 5 autem omnem B 8 quandam super a proris syll. ser. o m. 2 A 10 ullo om. B 14 urb.a A: ciuitas B 16 sio] si B defuso A 17 faciebant B hoc commune (stc iterum) actus B 19 labes B(T) istis mper i poster. scr. u m. 2 A: ista B 20 possit in pOBset A mut. m. 2 mulierem Bm. 1 22 quicquid penitus B 23 uiau A: usu B Halmius uersam sed m punct. A 24 pudori (sed i add., ut uid., m. 2) A: pudor B muliebrae ptmCt. a A )

182
iam quidem supra dixi saepissime in dei populo etiam unius facinus pestem fuisse multorum, sicut ex furto Achar ruit populus, sicut ex zelo Saulis orta est pestilentia, sicut ex sancti Dauid dinumeratione mortalitas. ita est enim dei ecclesia quasi oculus. nam ut in oculum etiamsi parua sordes incidat, . totum lumen obcaecat, sic in ecclesiastico corpore .. etiamsi pauci sordida faciant, prope totum ecclesiastici splendoris lumen obfuscant.

et ideo saluator ipse principalem ecclesiae partem oculum nominauit dicens: lucerna corporis tui est oculus tuus. si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. unde et apostolus nescitis, inquit, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? quamuis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam, non quia molles plurimi fuerunt, sed quia mollities paucorum labes est plurimorum. nam etsi panci sint qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus polluantur. sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, sic plurimam ferme populi partem inquinat paucorum effeminatorum abominanda permixtio. et nescio qui eorum ante deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte damnentur. neque enim molles; inquit, -neque masculorum concubitores regnum dei possidebunt.

illud ergo magis ingemescendum atque lugendum est, quod tale hoc scelus crimen etiam totius rei publicae uidebatur et uniuersa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. cum enim muliebrem habitum uiri sumerent et magis [*](2 Iosue 7 4 I Reg. 19. n Reg. 24 9 Matth. 6, 22 13 I Cor. 5, 6 . 23 I Cor. 6f 10 \' ) [*](2 furto ex furtu A eorr. m. 2 \'8 exorta B 4 sancti om. B (T) numeratione B 5 sordes ex sordis A cort. m. 2 sbrdis B 10 oculus tuus fuerit JB15 ego] ergo A 16 fuerint B (fuef A) mollicidS AB \' 17 labes ex labis A cnrr., m. 2 sint 8. scr. u m. 2 A sunt B 22 sorde A 85 ingemesceudum sed e tertiae syll. mute in i m. » A: )

183
quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent et femineis tegminum inligamentis capita uelarent, atque hoc publice in ciuitate Romana, urbe illic summa et celeberrima, quid aliud quam Romani imperii dedecus erat, ut in medio rei publicae sinu execrandissimum nefas palam liceret admitti? potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari; in cuius enim manu est ut prohibeat iubet agere, si non prohibet admitti.\'

XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro, in quibus haec barbaris gentibus aut facta sint umquam aut fieri publica impunitate licuerit? denique, ne longius de hac re ambigi aut inuestigari necesse sit, ipsos illos Africae uastatores Afrorum populis comparemus. uideamus quid simile a Wandalis factum sit.

et certe barbari elatione tumidi uictoria superbi diuitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castigatissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in diuinis litteris scriptum est, terram lacte ac melle manantem fecundam, opulentissimam omnium deliciarum copiis quasi ebriam: in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura.