De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
exceptis tamen perpaucis ferme sanctis atque insignibus uiris, qui. ut quidam de numero ipsorum ait, sparsis redemerunt crimina nummis, exceptis, inquam, his loquor, quos utique etiam in illa tunc generali admodum conluuione uitiorum recte minorum criminum reos fuisse credimus, qui corrigi a diuinitate meruerunt non penitus enim dominum suum laedit cui propitiatio reseruatur. et quid plura? puto quod semper deum et in ipso errore respexerit, a quo hoc obtinere potuit, ne diutius erraret.
ceteri autem et plurimi ferme ac nobilissimi prope idem omnes: paene unus gurges omnium gula paene unum lupanar omnium uita. et quid dicam de lupanaribus? minoris quippe [*]( 6 inuidiose] odiosura B 7 non utar ea Halmiue: non utscire a A non ut ore a B (non oratoria TttJ et edd, quaepost solent addunt utar) non utar scilicet ea suapicatur HarteHus 8 aut paocoe] ad paucos B(T) 10 falsum ut B oegarint B et corr. ex negarent m. II A , 18 puduit] potuit 860, s. o scr. m. 2 eni (ergo poenitait) A si 9. scr. c m, rec. A 14 paenitet Atc A 15 insignibus ex insegnibus A corr. m. 2 16 redemerunt ea: redimerunt A corr. m. 2 (uerba laudata hexametri partem esse manifestum uidetwr; correptio syll. antepaenultimae, quamquam nil offensionis habeat in uersibus \'sancti uiri\', si quem offenderit, facile ex. scriptura A redimerunt (elicere possit redimebant; ceterum a quo profecta sint uerba non liquet) 17 quos loquor B 20 laedit (ludit. m. 1) suum B )
apud aquitanicas uero quae ciuitas in locupletissima ac nobilissima sui parte non quasi lupanar fuit? quis potentum ac diuitum non in luto libidinis uixit ? quis non se barathro sordidissimae conluuionis inmersit? quis coniugi coniugii fidem reddidit? immo, quantum ad passiuitatem libidinis pertinet, quis non coniugem in numerum ancillarum redegit et ad hoc uenerabilis conubii sacramenta deiecit,, ut nulla in domo eius uilior uideretur maritali despectione quam quae erat princeps matrimonii dignitate ?
IIII. Cogitat forte aliquis non ita ad plenum esse ut loquor: habuisse enim illic matres, familias ius suum et dominarum honorem potestatemque tenuisse. uerum est. habuerunt quidem multae integrum ius dominii, sed nulla ferme impollutum ius matrimonii. et nos modo non quaerimus quae mulierum potestas, sed quam corrupta uirorum fuerit disciplina. quamuis nec potestatem quidem illic matres familias integram habuisse dicam, quia quaecumque ius conubii [*](1 lupanar] delupanari sed ri m. 2 add. A (de autem illud aut ex antecedenti de lupanaribus repetitum est aut ex nota quadam marginaii orta eat qua quis monere uoluit in seqq. sermonem esse de lnpanari) 2 norant B(T) 3 quidem] enim B 5 in his uitam infelicissimam damnauere AB; pro damnanere Haimius etmi. et recepit adamauere; quam nos recepimus conieoturam debemus Hartelio; postquam se post his excidit, necesse erat ablate nita felicissima mutari in accusat . 6 meretrioes ex meretricis A corr. m. 2 aquitanicas super a in fin. scr. 0 m. 3 A 7 in punctis suppositis A 9 baratro AB 10 coniagi coniugii Pithoeus: coniugi coningi AB sed A poster. eoniugi punct. (coniugi Tt coniugii v) • 12 et 13 redegit et deiecit A corr. m. 2 ex redigit et deicit 18 in maritali B despectione ex disp. A corr. m. 2 item statim quae ex qui 16 loquar super 0 scr. a m. 1 A matris A ius om. A 17 habent B m. 1 18 dominii Tv: dfii A domini B 19 et] at Bittershusius 21 matris familiQ A)
quis autem Aquitanorum diuitum non hoc fuit? quem non sibi ancillae impudicissimae aut adulterum aut maritum iure duxerunt? equi enim emissarii, \'ut propheta ait, in feminas facti erant: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. atque illi, de quibus haec scripta legimus, et minore fortasse crimine et minore, ut reor, numero criminum ac passiuitate peccabant. hi autem uere ut emissarii equi non ad paucas tantum, sed paene ad omnes uernulas suas, id est quasi ad greges proprios hinniebant et in morem eorum pecudum, qui mariti gregum appellantur, feruidae libidinis debacchatione grassantes. in quamcumque eos primum feminam ardens impudicissimae furor traxerat inruebant.
hic iam quaero a sapientibos, cum haec ita essent, quales putent fuisse illic familias, ubi tales erant patres familias? quantam seruorum illic corruptelam, ubi dominorum tanta corruptio ? morbido enim capite nil sanum est, neque ullum omnino membrum officio suo fungitur, ubi quod est principale non constat. in domo autem sua dominus quasi corporis sui caput est et uita eius cunctis norma uiuendi. pessimumque hoc est m hoc negotio, quod libentius omnes deteriora sectantur, et facilius mala institutio deprauat bonos quam bona emendat malos.
porro autem cum etiam boni atque honesti patres familias famulos bonos facere non possint, quantam illic putamus fuisse labem familiarum, ubi domini erant impuritatis exemplum ? quamuis non exemplum illic tantummodo malum fuerit, sed uis ac necessitas quaedam, quia parere impudicissimis dominis famulae 30 cogebantur inuitae et libido dominantium necessitas [*](5 Hierem. 5, 8 ) [*]( 1 aut 8. a scr. H et 8. t scr. d m. 2 A haut B 2 abest a] ab ista A 3 familiae super e scr. s m. 2 A 4 sibi] ibi suspicatur HarteUus; fort. scrib. illic ut infra u. 16. 17. 26. 28 5 dixerunt B 6 amissarii A 7 ad] enim ad B 17 quanta - corruptela B 21 qua 8. scr. m. 1 si A 22 est hoc B 24 emendet B 25 patres familiae A ) [*](vin. ) [*]( 11 )
V. Sed uidelicet difficile hoc probari potest et nulla omnino extant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque uestigia. ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant et in comparatione praeteritarum opum pauperes uiuant, peiores ferme sunt quam fuerunt. peiores autem non uno modo, quia etsi eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores sunt, quia a scelere non cessant. siquidem facinora eorum, etsi genere ipso maiora non sint, attamen plura sunt, ac per hoc etsi criminum nouitate non crescant, pluralitate cumulantur.
adde autem quod haec, ut dixi, faciunt iam senes adde quod pauperes; utrumque enim sceleris augmentum est. minus siquidem prodigiosum est peccare iuuenes peccare locupletes. quae autem in his spes aut remedium est, qui ab usitata impuritate nec miseriarum egestate nec uitae extremitate reuocantur ? esto enim quosdam aut stulta praesumptio longae uitae aut spes quandoque agendae paenitentiae consoletur: nonne nouum hoc monstri genus est esse aliquos etiam in morte uitiosos? quae cum ita sint, numquid est aliquid, quod dici amplius possit? sed adhuc tamen addimus, scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti et cotidiano discrimine ac timore captiui, cumque ob impurissimam uitam traditi a deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas etiam inter barbaros non relinquunt.
VI. Sed tales forte hostes sunt, inter quos agunt, ut eos ista delectent et offendantur grauissime, si, cum ipsi impudici sint, uideant castos esse Romanos. quod si ita esset, nequaquam tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena, quia quemlibet hominum magis sibi praestare conuenit ut sit bonus, quam alteri ut sit malus, et plus id laborandum est, [*](2 sordidum A 6 comparationem B 12 crescunt B 16 his AB: iis cum edd. Halmius 17 usitata ex -te A eorr. m. 1 19 longaeuitate B 21 immorte A quę Å 8. 1. m. 2 25 impuritates ex -tis A corr. m. 2 32 bonos s. acr. u m. 2 A )
inter pudicos barbaros impudici sumus. plus adhuc dico: offenduntur barbari ipsi impuritatibus nostris. esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum: soli inter eos praeiudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. et quae nobis, rogo, spes ante deum est? impudicitiam nos diligimus Gothi execrantur: puritatem nos fugimus illi amant: fornicatio apud illos crimen atque discrimen est apud nos decus.
et putamus nos ante deum posse consistere, putamus posse nos saluos esse, quando omne impuritatis scelus omnis impudicitiae turpitudo a Romanis admittitur et a barbaris uindicatur? hic nunc illos requiro, qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant quid horum uel paucissimi Gothi faciant, uel quid non horum Romani omnes uel paene omnes? et miramur, si terrae uel Aquitanorum uel nostrorum omnium a deo barbaris datae sunt, cum eas, quas Romani polluerunt fornicatione, nunc mundent barbari castitate?