De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

religionem nouimus ignorantia non: excusamur, pacem et diuitias priorum temporum non habemus, omnia, quae fuerunt, ant ablata aut immutata sunt: sola tantum uitia creuerunt. nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est nisi sola, omnino crimina, quae prosperitatem non esse fecerunt. ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? fortissimi quondam Romani erant nunc sine uiribus: timebantur Romani ueteres, nos timemus: uectigalia illis soluebant populi barbarorum, nos uectigales barbaris sumus. uendunt nobis hostes lucis usuram, tota admodum salus nostra commercium est. o infelicitates nostras ! ad quid deuenimus!

et pro hoc gratias barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus. quid potest esse nobis uel abiectius uel miserius? et uiuere [*]( 2 iDiariarum m n (qui habet iniuriam) tnarg. Brassicanus: iniuriam A iniurias B 3 post potest Balmius recte statuit lacunam (fUGm Brassicanus leuiter explet in b marg. add. aut); nos in Sitz.-Ber. p. 10 proposuimus: (cum) multis et magnis (gfis i. e. gratiis) opus sit? 4 eed animaram. quia inueterata A sed inueterata quia animarum B (locum corruptum esse manifestum est\' Halmius; nos animarum interpolatori tribwmus l. I. p. 12; at fort. scrib. nimirum 5 labe ex labi A corr. m. 2, item statim frugis ex -ges 7 uerba errore agnitoexpertes sunt in A post e diuerso (v. 13) leguntur 8 cum mut.] commutauerant AB 9 postremo B 21 soluebantur A 22 simus B 23 nostrae B 26 abiectius uel miserius Å corr. m. 2 ex abiecti ds uel miseri da (sic) )

154
nos post ista credimus, quibus uita sic consistat! insuper etiam ridiculos ipsi \'esse nos facimus: aurum, quod pendimus, munera uocamus. dicimus donum esse quod pretium est et quidem pretium condicionis durissimae ac miserrimae. omnes quippe captiui, cum semel redempti fuerint, libertate potiuntur: nos semper redimimur et numquam liberi sumus. illorum more dominorum nobiscum. barbari agunt, , qui mancipia obsequiis . suis non necessaria mercedibus dependendis locant. similiter enim nos numquam ab hac sumus liberi functione, quam pendemus: ad hoc quippe mercedes iugiter soluimus, ut sine cessatione soluamus. -. [*]( .. 1 consistant punct. a A: constat B 2 pendemus B 6 redimimur ex redemimur d corr. m. 2 7 obsequiB B 10 pendimus A mercedes ex mercedis A corr. m. 2 11 post solaamna in à est SubBcnptio: EXPLICIT LIB. SSITVS. INCIPIT LIBKR SEPTIMUS LBeE FELICITER; eadem in B\' sine lege feliciter)
155

I. Cum in conolosione libelli huios, qui snnc finitus est, de infirmitate ac miseria Romanorum nonnulla dixerim, contraria forsitan negotio, quod nunc agimus, dixisse uideamus. scio enim posse: hoc loco subici, hinc maxime probari, quod non respiciat res humanas deus, quia, cum Romani quondam pagani et uicerint et regnauerint, nunc Christiani et uincantur et seruiant. sufficere quidem ad confutationem obiectionis istius poterant illa, quae dudum de cunetis fere paganis gentibus dicta sunt, id est, magis peccare eos, qui seientes neglegant legem dei quam qui non faciant nescientes.

sed tamen, si deus annuit cum ad eam negotii partem accesserimus, ut de ueteribus Romanis aliqua dicantur, euidenter diuino munere adprobabimus, , tam iustum tunc erga illos fuisse domini fauorem quam nunc erga nos iustam seueritatem, et tam dignum illud fuisse, quod Romanos tunc deus auxilio suo extulit, quam nunc dignum esse, quod punimur.

atque utinam pqena ipsa prodesset! illud grauius multo. ac luctuosius,: quod post pee. nam nulla correctio est. curare nos uult castigationibus suis dominus, sed curam remedia non secuntur. quid hoc mali est? iumenta ac pecudes : sectione curantur, et putrefacta mulorum asinorum porcorum uiscera, cam adusta cauteriis fuerint, munus medicae adustionis agnoscunt, statimque, ubi aut cremata aut adusta fuerit uitiatorum corporum labes, in [*]( 2 INCLUSIONE A \' 3 flOnnulli duper i StW. a m. JB A 5. hoe ex hio A eorr. m. 1 probare A 6 humanas res B 11 faeinnt super u acr. a wt. 1 A., faciunt B 12 si om. B 14 ad* probamud B . \' 17 puniuntur B item sttUim ac luctuosius imilto \' 20 secuntur hic AB 23 adustiones super e ser. i m. 1 A 24 crementa sed puntt. en et s. scr. a m.. 2 A,. labog ex lafbis 4t stat- snccedit ex succidit J. corr. t*. 2:-)

156
locum demortuae carnis uiua succedit.