De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
et cum omnem fructum datae a deo pacis in hoc consistere apostolus dicat, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate, ad hoc tantum data a deo quiete utimur, ut in ebrietate ut in luxuria, ut in flagitiis ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate uiuamus. quasi uero beneficium datae pacis uacatio sit probrositatis et ad hoc inducias tranquillitatis deo donante capiamus, ut licentius securiusque peccemus.
indigni itaque caelestibus donis sumus qui beneficiis dei non bene utimur et facimus rem operum bonorum materiam tantum esse uitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit, quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere, qua deteriores sumus. quis hoc credere queat? mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris, et quae deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis.
XII. Sed uidelicet qui corrumpimur rebus prosperis corrigimur aduersis, et quos intemperantes pax longa fecit [*]( 13 I Tim. 2, 2. ) [*]( 3 propiciatur A placatur B sed cum rasura ante plac ueniant A . 6 neque B corr. ex nequi . 7 exorari B . 8 pacificos ex pacificua A corr. m. 1 9 habondantiam A item infra §. 66 12 obliniscamur ex -antur A corr. m. 1 cum om. B 14 agamUI ex agimas A corr. m. 1 19 atque securius B 26 naturam B g. I. quae ex qua A corr. m. 1 26 munerae sed a punct. -A 28 corrumpitur B.. )
uastata eat Italia tot iam cladibus: ergo Italorum uitia destiterunt? obsessa est urbs Roma et expugnata: ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? inundarunt Gallias gentes barbarae: ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt? transcenderunt in Hispaniae terras populi Wandalorum: mutata quidem est sors Hispanorum sed non mutata uitiositas.
postremo, ne qua pars Mundi exitialibus malis esset immunis, nauigare per fluctus bella coeperunt: quae uastatis urbibus mari clausis et euersis Sardinia ae Sicilia, id est fiscalibus horreis, atque abcisis uelut uitalibus uenis, . Africam ipsam id est quasi animam captiuauere reipublicae. et quid? ingressis terram illam gentibus barbaris forsitan uel metu uitia cessarunt? aut, sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique seruorum solent, modestiam saltim ac disciplinam terror extorsit?
quia aestimare hoc malum possit?acircumsonabant armis muros Cirtae atque Carthaginis populi barbarorum, et ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis luxuriabat in theatris. alii foris iugulabantur alii intus, fornicabantur: pars plebis erat foris captiua hostium pars intus captiua uitiorum.
cuius sors peior fuerit incertum est. illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captiui, et ex duobus letalibus malis leuius, ut reor, est captiuitatem corporis Christianum quam captiuitatem animae sustinere, secundum illud, quod docet saluator ipse in euangelio, grauius multo animarum mortem esse quam corporum. [*]( 28 Luc. 9, 24 ) [*]( 1 moderatos ex -atuB Å corr. m. 2 2 esse easti A sed adiecta sunt m. 1 transpositionis tigna 10 Hispaoiae A 13 qaaenastatis scd auper quae ser. de m. 2 Å; fort., quae deoastatis 14 abcdsis ted. super c sor. s m. 2 A 16 barbaris gentibus terram illam B 18 quique] quiquam B 21 carthaginis A cartaginensis B 25 quidam B 26 loaalibus A . )
fragor, ut ita dixerim, extra muros et infra muros proliorum et proeliorum, confundebatur uox morientium uoxque bacchantium, ac uix discerni forsitan poterat plebis heiulatio, quae cadebat in bello, et sonus populi, qui clamabat in circo. et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat, nisi ut cum eum deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut\' periret ? ;
XIII. Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in calamitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores uiros calamitati- ? bus suis factos fuisse peiores. uidi siquidem ego [Treueros] ipse homines domi nobiles dignitate sublimes, licet iam spoliatos atque uastatos, minus euersos tamen rebus fuisse quam moribus: quamuis enim depopulatis iam atque nudatis. aliquid supererat de substantia, nihil autem de disciplina. adeo grauiores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris iam euersi essent, a se tamen magis euerterentur.
lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos, decrepitos Christianos, imminente admodum iam excidio ciui- I [*]( 1 saluator captinaa B sed saluator expunct. animus B wt. 1 ) [*]( 8 eiulatio B 15 omnea B s. l. 16 siquidem ego treueros ipse (ipsi A) AB ego siquidem treueros ipse Tt ego ipse (m marg.) siquidem treueros (eras. ipse) in v Brassicanus); \'fort. siquidem ego, Treuir ipse, homines Hdlmivs; (idem Sitz.-Berichte d. k. b. Akad. d. Wiss. 1876 p. 405 proposuerat: Treuerus ipse, probante E. Ludtoigio in Jenaer Lit. Zeit. 1878 p. 614); Treueros uncinis inclusimus auctore Hartelio, qui rectissime monuit nomen urbis ud incolarum hic aegtte interpolatum esse atque p. 146, 12 Treuer; Saluianum nomen tacuisee satis apparere ea: uerbisp. 146,12: promptum est de qua dicam (ceterum in T marg. adscr. sunt m. rec. haec: Hic Siluianus (sic) Gallicus treaerensis fuit) 17 dominabiles A 21 erat T (sic) d (qui T addidit ucauit scribere Ñ •= nt) 22 iam a barbaris (iam iterum m. 2) B 23 lugabrae punct. a A ) [*]( VIne ) [*]( 10 )
iacebant: in conuiuiis obliti honoris obliti aetatis obliti professionis obliti nominis sui, principes ciuitatis cibo conferti uinolentia dissoluti, clamoribus rabidi bacchatione furiosi, nihil minus quam sensus sui, immo, quia prope iugiter tales, nihil magis quam sensus sui. sed cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum: finem per ditiom huic nec ciuitatum excidia fecerunt. denique expugnata est quater urbs Gallorum opulentissima.
promptum est de qua dicam. sufficere utique debuerat emendationi prima captiuitas, ut instauratio peccatorum non instaurasset excidium.
sed quid plura? incredibile est quod loquor. adsiduitas illic calamitatum augmentum illic criminum fuit. sicut enim anguinum illud monstrum, ut fabulae ferunt, quod multiplicabat occisio, ita etiam in Gallorum excellentissima urbe his ipsis quibus coercebantur plagis scelera crescebant, ut putares poenam ipsorum criminum quasi matrem esse uitiorum. et quid plura? ad hoc malorum cotidie pullulantium multiplicatione peruentum est, ut facilius esset urbem illam sine habitatore quam ullum paene habitatorum esse sine crimine. igitur hoc in illa.