De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
unde enim hoc bonum populo Christiano, ut aut minor aut certe uel idem esset malorum numerus qui bonorum P o miseriam lacrimabilem! o miseriam luctuosam ! quam dissimilis est nunc a se ipso populus Christianus, id est ab eo, qui fuit quondam! tunc princeps apostolorum Petrus Ananiam et Safiram, quia mentiti essent, morte multauit. beatissimus quoque Paulus etiam unum de ecclesia malum expulit, ne contactu suo plurimos inquinaret.