De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

atque utinam quam bene legimus, tam bene adimpleremus. sed uereor, quod qui non bene obseruamus nec bene lectitamus, quia minor reatus est sancta non legere quam lecta uiolare. ceterae quippe nationes aut non habent legem dei aut debilem et conuulneratam habent, ac per hoc, ut diximus, non habent quae sic habent. nam et si qui gentium barbarorum sunt, qui in libris suis minus uideantur scripturam sacram interpolatam habere uel dilaceratam, habent tamen ueterum magistrorum traditione corruptam ac per hoc traditionem potius quam scripturam habent, quia non hoc retinent, quod legis ueritas suadet, sed quod prauitas malae traditionis inseruit.