De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
unde illi se minore inuidia criminosos putant, qui cum paenitentiam quasi egisse dicantur, sicut mores pristinos ita etiam habitum non relinquunt? nam taliter ferme omnia agunt, ut eos non tam putes antea paenitentiam criminum egisse quam postea ipsius paenitentiae paenitere, nec tam prius paenituisse quod male uixerint quam postea, quod se promiserint bene esse uicturos. sciunt me uerum loqui et testimonium mihi etiam conscientia sua dicunt, cum multi alii tum praecipue illi nouorum honorum religiosi ambitores et post acceptum paenitentiae nomen amplissimae ac prius non habitae potestatis emptores.