De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

X. Sed uidelicet peccator fuit aliquando aliquis, fortasse iam non est. aut est ullus criminum modus et non prius est ut de uita homines quam de iniquitate discedant? quis enim non cum ipsis iniquitatibus suis moritur et cum ipsis admodum atque in ipsis sceleribus sepelitur? ut uere de his propheticum illud rectissime dici possit: sepulchra eorum domus eorum in aeternum, et comparati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt illis. atque utinam iumentis! melius quippe fuerat beluina imprudentia deuiasse. illud peius et criminosius, quia non ignorantia dei sed despectione peccarunt.