De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
II. Interim quia duo superius barbarorum genera uel sectas esse memorauimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis iam, ut arbitror, satis fecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subiciamus. potest enim quispiam dicere: etiamsi a paganis lex diuina non exigat, ut mandata faciant, quae non sciunt, certe ab haereticis exigit, qui sciunt: eadem enim etiam illos legere, quae nos legimus, eosdem apud illos . prophetas dei, eosdem apostolos, eosdem euangelistas esse, ac per hoc aut non minus ab illis legem neglegi quam a nobis, [*](2 tu A m. 1 8. 1. consulit ex consulet d corr. m. 2 dicendo A 9 morbos ex morbus A corr. m. 1 10 ulla infirmitate B 13 iuuat B absinthia Baluzius : abstinentia AB (reU.) 15 quem] qua d 19 hin ex hi 4 corr. m. 2 res postulauerit] repostulauerit B 20 4fio A: deo ? 21 duo* A 26 ahereticis A super a add. m.2 b 27 nos ex non A corr. m. 2 28 dei B 8. J. apostolos eosdem B .29 illos d super o add. )