De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
immo illa pro te est, tu contra illam. illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam uenis praua faciendo, nec contra illam tantum sed etiam contra te; hoc ipso enim, quod contra illam, et contra te, quia in illa salus et uita tua est. ac per hoc dum legem diuinam deseris, salutem propriam derelinquis. non aliter ergo nos de dominica lege querimur, quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingrauescere sibi morbos uitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. quasi uero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si eis non oboedierit infirmus, aut sanare quemquam obseruantia ualeat, quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat.