De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ac sic actum est, ut latrociniis iudicum strangulati homines et necati inciperent esse quasi barbari, quia non permittebantur esse Romani. adquieuerunt enim esse quod non erant, quia non permittebantur esse quod fuerant, coactique sunt uitam saltim defendere, quia se iam libertatem uidebant penitus perdidisse. aut quid aliud etiam nunc agitur, quam tunc actum est, id est, ut qui adhuc Bacaudae non sunt esse cogantur? quantum enim ad uim atque iniurias pertinet, compelluntur ut uelint esse, sed inbecillitate impediuntur ut non sint. sic sunt ergo quasi captiui iugo hostium pressi: tolerant supplicium necessitate non uoto: animo desiderant libertatem sed summam sustinent seruitutem.