De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
IIII. Porro autem quantum ad conuersationem Gothorum aut Wandalorum pertinet, quid est in quo eis aut praeponere nos aut etiam comparare possimus? ac primum ut de affectu et caritate dicam, quam praecipuam dominus docet esse uirtutem et quam non solum per omnes scripturas sacras, sed etiam per se ipse commendat dicens: in hoc scietur, quod discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis: omnes se fere barbari, qui modo sunt unius gentis et regis, mutuo amant, omnes paene Romani se mutuo persequuntur.