De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
XVIIII. Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur deus, qui bona discunt et mala faciunt, qui, ut scriptum est, deum uerbis confitentur et factis negant, qui, ut idem apostolus ait, adquiescunt legi et sciunt uoluntatem eius et probant, quae potiora sunt, qui habent formam scientiae et ueritatis in lege, qui praedicant non furandum et furantur, qui legunt non moechandum et moechantur, qui in lege gloriantur et per praeuaricationem legis deum inhonorant.