De Gubernatione Dei
Salvian, of Marseilles
Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.
quam grauis autem ac singularis piaculi malum sit nomen diuinitatis in blasphemiam gentium dare, etiam Dauid beatissimi edocemur exemplo: qui cum suffragio iustitiarum suarum aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum confessionem meruerit euadere, huius tamen criminis ueniam nec per paenitentiam patrocinantem potuit impetrare. nam cum ei errores proprios confitenti Natham propheta dixisset: transtulit deus peccatum tuum, non morieris, subdidit statim: uerumtamen quia blasphemare fecisti inimicos domini propter uerbum hoc, filius, qui ex te natus est, morietur.