De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

denique quam praue ac nefarie pagani semper de sacris dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis christianis nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda credebant. siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis nonnisi a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur, primum scilicet homicidio, deinde, quod homicidio est grauius, incestu, nec homicidio solum et incestu, sed quod sceleratius quiddam est incestu ipso et homicidio, incestu matrum sacrosanctarum et homicidio innocentium paruulorum, quos non occidi tantum a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam uorari existimabant: et haec omnia ad placandum deum, quasi ullo facinore magis posset offendi, ad purgandum piaculum, quasi ullum aliud maius esset, ad commendandum sacrificium, quasi [*](1 discere] dicere B 2 talis ex tales Å corr. m. 2 3 docent sed ras. supra t Zit. Å 5 sanciisse Å 7 aestimari ex -re d corr, m. 2 item statim ille ex illis, malos ex malus, uidemut ex nidimus 11 leguot] audiunt (atc iterum) B 12 christianis sed 8 finali punct. Å christianos B potest sed t finali ptmCt. Å 13 quid doceat ex qjiod d. A corr. m. 2 denique ac quam B 14 peroequutorum B 16 abhominanda sed h del. Å item pauio post 17 etiam om. B 18 oriri ex orire d corr. m. 2 arbitrantur B 19 est om. B m.1 20 nec homicidio—incestu om. B m. 1 quidem ex quidam d corr. m. 2 (quiddam Bet. v corr, Brassicanus) . 25 posset Halmius: posait AB (et rea.) 26 mar gisB )

96
ullam rem dominus magis posset horrere, ad promerendam uitam aeternam, quasi uero, etiamsi possit his rebus accipi, tanti esset ad eam per scelera tam immania peruenire.